Ria
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/bf/PortHacking-Sydney-Ria.jpg/300px-PortHacking-Sydney-Ria.jpg)
Ria (-ae, f.) sive aber (-i, m.) est fluvialis valles a mari possessa, dissimilis fiordi, quod profundum et cum lateralibus clivis abruptis est, quia glaciario excavatum est (dicitur de suffossione glaciaria quia glaciarium sub aequor maris fodere potest), ria sive aber haud glaciariam vallem litoralis fluminis elevato aequore maris tectam designat.
Vocabulum ria e lingua Gallaica provenit et quamobrem riae nuncupantur in Hispania et Lusitania, sed vocabulum aber e lingua Armoricana ortum est et ergo aberi in Britannia Minore (in Francia) nominantur.
Aliquae exempla riarum sive aberorum in mundo sunt:
- Riae Inferiores (Gallaice Rías Baixas; Hispanice Rías Bajas) inter quas Ria Murorum (Gallaice et Hispanice Ría de Muros), Ria Arauzae (Gallaice Ría de Arousa; Hispanice Ría de Arosa), Ria Pontis Veteris (Gallaice et Hispanice Ría de Pontevedra), Ria Vici (Gallaice et Hispanice Ría de Vigo), in Gallaecia in Hispania
- Sinus Chesapeacus[1] in orientali Civitatum Foederatarum litore
Notae
Nexus interni
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |