Rotariorum sodalitas
Sodalitas rotariorum (Anglice: Rotary Club) est organizatio internationalis re publica vacans cui est inserta notio laudanda servitiorum ad invicem pro auxilio humanitario in vita publica privata professionali agendorum.
Historia et structio
Separatur in associationes regionales, in quibus homines munerum quam diversissimorum conveniant. Prima associatio condita est a Paulo Percy Harris anno 1905 Sicagi; in Germania anno 1927 Hammoniae primi asseclae sese congregarunt.
Omnes circuli hodie sub tegmento Sodalitatis rotariorum internationalis (Anglice: Rotary International) comprehenduntur cuius grapheum centrale invenitur Evanston in Illinoesia. Insigne eius est rota dentata.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sodalitatem rotariorum spectant. |