Rudyard Kipling
Rudyard Kipling (Bombayae natus die 30 Decembris 1865; Londinii mortuus die 18 Ianuarii 1936) fuit poeta scriptorque Anglicus. Praeclarissimi scripturarum eius sunt The Jungle Book ('Liber iungalae') aliaeque fabularum libri. Opera eius pueris destinata tamen hodie late leguntur. Kipling ingeniosus laudatur.
Kipling anno 1907 Praemium Nobelianum Litteraturae accepit, tamen natu minimus homo et solus Britannicus qui recepit.
Posthuma Fama
Varii scriptores, sicut Edmundus Candler, ab operis Kiplingis moti sunt. T. S. Eliot, dissimilis poeta, sententiam dixit, "[Kipling] magna carmina aliquando scribere potuit—si solum fortuito." Adultorum fabulae Kiplingis hodie imprimuntur et laudantur a Paulo Anderson, Georgio Ludovico Borges, et Georgio Orwell. Alexander Korda et Walt Disney Societas pelliculas de Libris Iungalae fecerunt. Percy Grainger musicam composuit pro carminibus Kiplingis. Kipling scripsit carmen "If—" ('Si—'), quod notissimum carmen Britannicum anno 1995 aestimatum est.
Scripturae
- The Story of the Gadsbys (1888)
- Plain Tales from the Hills (1888)
- The Phantom Rickshaw and other Eerie Tales (1888)
- The Light that Failed (1890)
- "Mandalay" (1890) (carmen)
- "Gunga Din" (1890) (carmen)
- The Jungle Book (1894)
- The Second Jungle Book (1895)
- "If—" (1895) (carmen)
- The Seven Seas (1896)
- Captains Courageous (1897)
- The Day's Work (1898)
- Stalky & Co. (1899)
- "The White Man's Burden" (1899)
- Kim (1901)
- Just So Stories (1902)
- Puck of Pook's Hill (1906)
- Life's Handicap (1915)
- Limits and Renewals (1932)
- The Gods of the Copybook Headings (1919)
- "The Young British Soldier" (1890) (carmen)
Bibliographia
- Thomas Pinney, ed., "Upstairs: an unknown play by Rudyard Kipling" in Times Literary Supplement (7 Aprilis 1995)
Nexus externi
- De Rudyard Kipling in pagina Nobeliano Litteraturae Praemio dicata
(Anglice)