Sericum
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/c1/Silk_from_Mawangdui_2.jpg/220px-Silk_from_Mawangdui_2.jpg)
Sericum est pannus e filamentis bombycinis textus, a principio apud Sinas seu Seres confectus (e quibus nomen deducitur), omnium bombycinorum perfectissimus et glaberrimus. Filamenta ad sericum texendum a Bombyce mori generantur.
Temporibus antiquis, sericum ad regiones occidentales per Viam Sericariam traditum est. Omnium scriptorum classicorum qui de hac re disserunt,[1] Pausanias solus sericum e filamentis bombycinis textum scivit et accurate descripsit.[2] Sed imperatore Iustiniano suadente, bombyces Constantinopolim furtim adducti sunt.[3]
Notae
Nexus interni
Nexus externi
- "Sericum" (cum notis Guilelmi Thayer) e William Smith, Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Londinii, 1842; 2a ed., 1865; 3a ed., 1870)