Seth

Seth
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
M23X1
Aa1
E20A40
Translitteratio sw-t-ḫ
Seth Aegyptius deus in sepulcro pharaonis Tethmosis III delineatus.

Seth est deus Aegyptianus tempestatum, chai, confusionisque. In picturis priscis, ut animal inscitum datur, quod "typhonium" esse nominamus. Alia animalia, inter quae sunt pisces, asini et porci, ei erant sacra in multis fabulis. Etiam delectatur a colore rubro, et, secundum Plutarchum, crines rubri ei videbantur ut signum mali in homine. Dictum etiam de defenso eius mortuorum, quorum purgator erat.

Repulsus est omnino ubi Hyskos? eum acceperunt ut suum deum maximum. Pro pestilentiis causam cogitabatur. Fuit inimicus Hori in contentione Sethis et Hori.

De interpretatione Graeca

Macedones Aegyptum incolentes tempore Ptolemaeorum Seth Typhone confuderunt gigante mythologico et malefico quem Zeus fulminavit et Aetna oppressit.[1]

Nexus interni

Notae

  1. Yoyotte et Charvet, Le voyage en Egypte, 1997 p.118, adnotatio 258 ad Strabonem XVII.23.

Bibliographia

  • te Velde, Herman. 1967. Seth, God of Confusion: A Study of His Role in Egyptian Mythology and Religion. Ed. secunda. Lugduni Batavorum: E. J. Brill. ISBN 90-04-05402-2.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Seth spectant.