Sinus Kolaensis

Sinus Kolaensis in urbe Murmansk (metropoli regionis Murmanicae)

Sinus Kolaensis[1] (Russice Кольский залив, tr. Kol'skij zaliv) est fiordum maris Barentsii in litore septentrionali ("Murmanico") paeninsulae Kolaensis, in regione Murmanica Foederationis Russicae. Longitudinem circa 57 km et latitudinem ad 7 km habet. Kola Tulomaque, flumina maxima paeninsulae illius, in hunc sinum effunduntur. Ad sinum Kolaensem sunt portus tres: urbes Romana et Severomorsk ad litus sinus orientale, Poljarnyj autem ad occidentale.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nota

  1. "Rossia arctica, Lapponia tulomensis, litus murmanicum, sinus Kolaensis" (Opera Botanica, vol. 44-47, p. 94)

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad sinum Kolaensem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 69°5′52″N 33°23′48″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия