Sui iuris

Sui iuris est notio iuridica, quae ad litteram potentiam sua iura agendi valet. Verbum ex origine Graeca autonomus (Graece αὐτόνομος) idem ac Sui iuris significat.

Ius civile Romanum

In hominem sui iuris competit potentia res suas agendi, praeterea, ut alium in ius vocet sive ipse in ius vocetur.

In iure civili non est sui iuris

  • Furiosus: Si furiosus est, agnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto[1]. Et: Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquilia actio sit? Et Pegasus negavit: Quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit? Et hoc est verissimum.[2]
  • Minor septem annis (infans): [...] Nam infans et qui infantis proximus est, non multo a furioso differt, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent. Sed in his pupillis propter utilitatem benignior iuris interpretatio facta est[3].
  • Impubes: Potestas agendi impuberum (pupillorum usque ad 14 annos, pupillarum ad 12 annos) est finita sive patria potestate sive tutela: Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. pubertatem autem veteres quidam non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari valebat. Nostra autem maiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere: Et ideo sancta constitutione promulgata pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum ilico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in feminis personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur[4].
  • Minor 25 annis: Minoribus 25 annis, quamvis sint sui iuris, edicto praetoris quaedam tutela competit[5]
  • Prodigus: Ut pro prodigo curator constitui potuit Tituli ex corpore Ulpiani 12, 2 docent.
  • Femina: Potentia feminarum res suas agendi finita est sive manu mariti, qua sint alieno iuri subiectae, sive tutela: […] Veteres enim voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse[6]. Et: Velleiano senatus consulto plenissime comprehensum est, ne pro ullo feminae intercederent[7].

Quid sit tutela hoc docet: Tutela est, ut Servius definit, vis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem sua sponte se defendere nequit, iure civili data ac permissa[8].

Ius ecclesiasticum

In documentis ecclesiasticis (CIC et CCEO) terminus Sui iuris illas 23 ecclesias particulares denotat, quae communiter Ecclesiam Catholicam Romanam formant, scilicet Ecclesia Latina sive Romana una cum 22 ecclesiis unitis cum ritibus eorum. Longe maxima ecclesiarum sui iuris est ecclesia ritus Latini, cui praeest Papa exercens non solum auctoritatem papalem, sed etiam illam, quae in aliis ecclesiis patriarchis[9] competit. Ideo et Patriarcha occidentis vocabatur (anno 2006 titulus ex Annuario Pontificio demptus est). [10]. Aliae ecclesiae particulares Ecclesiae Catholicae Orientales appellantur, quarum quaeque, siquidem numerus fidelium sufficit, Patriarcham sive Hierarcham habet, cui est auctoritas super episcopos ipsius ecclesiae sive ritus.

Praeterea terminus Sui Iuris ad quasdam regiones adhibetur, quae Missiones sui iuris vocantur et immediate Sanctae Sedi subiectae sunt.

Nexus interni


Notae

  1. Cic, de inventione 2,50,148 (qui verba legum XII tabularum refert)
  2. D.9,2,5,2(Ulp.18 ed.)
  3. Gai inst.3,109
  4. Inst.1,22pr.
  5. cf. D.4,4,1pr. (Ulp. 11 ed.)
  6. Gai inst. 1, 144
  7. D.16,1,1 pr. (Paul. 30 ed.)
  8. D.26,1,1pr. Paulus libro 38 ad edictum
  9. cf. CCEO, can 55-150
  10. cf. FAZ: Titel los (= Titulo dempto)