Theobaldus IV (comes Blesensis)

Quattuor regis Gulielmi I nepotes, scil. Guillelmus Suilliacus comes; Theobaldus "senior"; Stephanus comes, postea rex Angliae; et horum germana Mathildis. Bernardus Guidonis, De origine prima regum Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Theobaldus (natus annis fere 1090/1095; mortuus die 10 Ianuarii 1152) fuit comes Blesensis, quartus huius nominis, et Campaniensis, secundus huius nominis. Fuit filius Stephani, comitis Blesensis et Adelae filiae Gulielmi I Conquestoris; fuit igitur frater maior natu regis Angliae Stephani. Ad comitatum Campaniensem Theobaldus successor fuit patrui Hugonis, qui uxores duas successivas repudiavit, filios suos ut suppositicios abiuravit et se miles Templarius anno 1124 inscripsit.

Theobaldus in matrimonium duxit Mathildem Carinthiensem et ex ea genuit:

  • Henricus, patris successor in comitatum Campaniensem
  • Maria quae Odoni II Burgundiensi nupsit et mater Hugonis III fuit
  • Theobaldus, patris successor in comitatum Blesensem
  • Isabella quae Rogerio III Apuliae nupsit
  • Adela quae regi Ludovico VII nupsit
  • Guillelmus, archiepiscopus Remensis et cardinalis
  • Stephanus, comes Sacricesaris
  • Mathildis quae Rotroco comiti Perticensi nupsit
  • Agnes quae Reginaldo comiti Barri nupsit
  • Margarita, religiosa

Bibliographia

  • Henry d'Arbois de Jubainville, Histoire des ducs et des comtes de Champagne. Lutetiae, 1859-69. 7 voll. 1[nexus deficit] 2 3 4 i 4 ii 5 6 7

Nexus externi

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!