UTC+02:00
UTC+02:00 est tempus quod ab UTC duabus horis additis differt, quod in partibus Africae, Europae, atque Asiae Occidentalis obtinet. Exempli gratia, tempore UTC+02:00 utuntur per totum annum Cairus, Ioannesburgum, Harare; hieme Kiovia, Bucaresta, Berytus; aestate Berolinum, Matritum, Roma.
Nexus externi
- Tabula zonarum temporalium apud CIA World Factbook. (Anglice).