Apocynaceae
Periplocaceae Schltr. (nom. cons.)
Plumeriaceae Horan.
Stapeliaceae Horan.
Vincaceae Vest
Willughbeiaceae J. Agardh
Apocynaceae sunt familia plantarum florentium quae arbores, frutices, herbae, et lianae sunt. Multae Apocynacearum species sunt elatae arbores in tropicis silvis pluvialibus inventae. Plurimae zonas tropicas et subtropicas habitant; aliquae tropicas terras aridas. Etiam sunt herbae perennes in zonis temperatis inventae. Multis harum plantarum est sucus lacteus, qui ingestus venenosus est. Aliis autem generibus, sicut Adenio, est sucus vel pellucidus vel lacteus; aliis, sicut Pachypodio, semper pellucidus.
Taxinomia
Familiae vulgo definitae sunt fere 1500 specierum, in fere 424 genera digessarum. Omnes Asclepiadaceae, secundum AGP II, inter Apocynaceas nunc digeruntur (Endress & Bruyns 2000). Sunt quinque subfamiliae:
- Rauvolfioideae
- Apocynoideae
- Periplocoideae
- Secamonoideae
- Asclepiadoideae
Rauvolfioideae Apocynoideaeque sensu stricto fuerunt Apocynaceae, aliis tres subfamiliis inter Asclepiadaceas olim inclusis. Hae omnes plantae hodie Apocynaceae appellatae sunt—consequentia coniunctionis duarum familiarum priorum.
Distributio geographica
Species huius familiae praecipue in regionibus tropicis distribuuntur:
- In silvis pluvialibus et paludibus Indomalayae: parvae ad elatissimas arbores sempervirentes ad 80 metra elatae, saepe cum radicibus anteridibus, sicut Alstonia et Dyera.
- In Australia septentrionali: parvae arbores sempervirentes, inter quas Alstonia, Alyxia, Cerbera, et Ochrosia.
- In deciduis Africae et Indiae silvis: minores arbores, inter quas Carissa, Holarrhena, et Wrightia.
- In America tropica, India, Birmania, et Paeninsula Malaesiana: arbores sempervirentes et frutices, inter quos Acokanthera, Rauwolfia, et Tabernaemontana.
- In Media America: Plumeria (Anglice: frangipani), cum albis roseisve floribus ceraceis et odore suaveolenti.
- In America Meridionali, Africa, et Madagascaria: multae lianae, inter quas Landolphia.
- In regione Mediterraneana: Nerium, cum celebre oleandro.
- Sola genera Europae temperatae et non Mediterraneanae sunt Vinca (Apocynoideae) et Vincetoxicum (Asclepiadoideae).
- In America Septentrionali: Apocynum, Apocyno cannabino tradito fibrae fonte non excepto.
- In Africa Austrina, (in Angolia, Botswana, Mozambico, Africa Australi, Suazia, et Zimbabua) et Madagascaria (humida lateris orientalis silva sempervirenti excepta, et numquam super 2000 metrorum omne in insula): Pachypodium.
Proprietates
Folia sunt simplicia, plerumque opposita et decussata, vel verticillata, sine stipulis. Flores vulgo sunt speciosi, radiatim concinni (unde "actinomorphici" appellantur), in inflorescentiis cymosis vel racemosis, raro fasciculatis vel solitariis; hi sunt flores perfecti (bisexuales), synsepalino quinquiloboque calyce. Inflorescentiae sunt terminales vel axillariae. Stamina in interiori corollae parte inseruntur. Ovarium plerumque est superior. Fructus est drupa, bacca, capsula, vel folliculus.
Genera
Apocynoideae
Acokanthera | Adenium | Aganonerion | Aganosma |
Alafia | Allamanda | Allomarkgrafia | Allowoodsonia |
Alstonia | Alyxia | Amalocalyx | Ambelania |
Amsonia | Ancylobotrys | Anechites | Angadenia |
Anodendron | Apocynum | Arduina | Artia |
Asketanthera | Aspidosperma | Baissea | Beaumontia |
Bousigonia | Cabucala | Callichilia | Calocrater |
Cameraria | Carissa | Carpodinus | Carruthersia |
Carvalhoa | Catharanthus | Cerbera | Cerberiopsis |
Chamaeclitandra | Chilocarpus | Chonemorpha | Cleghornia |
Clitandra | Condylocarpon | Couma | Craspidospermum |
Crioceras | Cycladenia | Cyclocotyla | Cylindropsis |
Delphyodon | Dewevrella | Dictyophleba | Dipladenia |
Diplorhynchus | Dyera | Ecdysanthera | Echites |
Elytropus | Epigynium | Eucorymbia | Farquharia |
Fernaldia | Forsteronia | Funtumia | Galactophora |
Geissospermum | Gonioma | Grisseea | Gymnema |
Hancornia | Haplophyton | Himatanthus | Holarrhena |
Hunteria | Hymenolophus | Ichnocarpus | Isonema |
Ixodonerium | Kamettia | Kibatalia | Kopsia |
Lacmellea | Landolphia | Laubertia | Laxoplumeria |
Lepinia | Lepiniopsis | Leuconotis | Lochnera |
Lyonsia | Macoubea | Macropharynx | Macrosiphonia |
Malouetia | Mandevilla | Mascarenhasia | Melodinus |
Mesechites | Micrechtites | Microplumeria | Molongum |
Mortoniella | Motandra | Mucoa | Neobracea |
Neocouma | Nerium | Nouettea | Ochrosia |
Odontadenia | Oncinotis | Orthopichonia | Pachypodium |
Pachouria | Papuechites | Parahancornia | Parameria |
Parepigynum | Parsonsia | Peltastes | Pentalinon |
Petchia | Picralima | Plectaneia | Pleiocarpa |
Pleioceras | Plumeria | Pottsia | Prestonia |
Pycnobotrya | Quiotania | Rauwolfia | Rhabdadenia |
Rhazya | Rhigospira | Rhodocalyx | Rhyncodia |
Saba | Schizozygia | Secondatia | Sindechites |
Skytanthus | Spirolobium | Spongiosperma | Stemmadenia |
Stephanostegia | Stephanostema | Stipecoma | Strempeliopsis |
Strophanthus | Tabernaemontana | Tabernanthe | Temnadenia |
Thenardia | Thevetia | Tintinnabularia | Trachelospermum |
Urceola | Urnularia | Vahadenia | Vallariopsis |
Vallaris | Vallesia | Vinca | Voacanga |
Willughbeia | Woytkowskia | Wrightia | Xylinabaria |
Xylinabariopsis |
Genera sequentia inter Asclepiadaceas olim fuerunt:
- Araujia
- Asclepias (subfamilia Asclepiadoidearum)
- Caralluma
- Ceropegia
- Cionura
- Cynanchum
- Periploca (subfamilia Periplocoidearum)
- Vincetoxicum
Usus
Nonnullis huius familiae plantis olim fuerunt usus oeconomici.
- Genera Carpodinus, Funtumia, Hancornia, Landolphia, et Mascarenhasia olim fuerunt minor laticis fons.
- San, indigenae Namibiae, sucum specierum Acokantherae sicut A. venenata et lacteum Pachypodii sucum adhibent extremis sagittis venenum; quidam autem fons (Rapananrivo et al., p. 5) docet Pachypodio non esse sucum lacteum.
- Inter genera plantarum ornamentalium quae saepe in hortis domesticis coluntur sunt Adenium, Allamanda, Amsonia, Carissa (Anglice: Natal plum, fructus esculentus), Mandevilla, Nerium, Plumeria, Thevetia ("nux felix"), et Vinca.
- Rauvolfia cafra arbor saepe cinchona (Anglice: quinine) appellatur; Rauvolfia serpentina reserpinum et rescinnaminum alkaloida effert.
- Alia genera sunt fontes medicamentorum quae opus cordis adficiunt, sicut glycosida cordis, praecipue Acokanthera, Apocynum, Cerbera, Nerium, Strophantus, et Thevetia.
- Indigenae Americarum fibras ex Apocynis adepti sunt.
- Esculenti Fernaldiae panduratae (Hispanice: loroco) flores sunt propria alimenti Salvatoris et Guatemalae pars.
Bibliographia
- Endress et Bruyns. 2000. "A revised classification of the Apocynaceae" Botanical Review 66:1–56. Doi = 10.1007/BF02857781.
- Rapanarivo, S. H. J. V, J. J. Lavranos, A. J. M. Leeuwenberg, et W. Röösli. 1999. Taxonomic revision of the genus Pachypodium. S.H.J.V Rapanarivo et A. J. M Leeuwenberg, "The habitats of Pachyopdium species." S. H. J. V Rapanarivo, "Cultivation." W. Röösli. A. A. Balkema. Rotterdam: Brookfield.
Nexus externi
- Apocynaceae apud situm topwalks.net
- Apocynaceae in L. Watson et M. J. Dallwitz (1992+) apud situm delta-intkey.com
- Familia Apocynaceae apud situm flowersinisrael.com
- Genera Asclepiadoidearum, Secamonoidearum, et Periplocoidearum (Apocynacearum), apud situm uni-bayreuth.de
- UVSC Herbarium: Apocynaceae, apud situm herbarium.uvsc.edu