Folium

Vide etiam paginam discretivam: folium (discretiva)

Varietas foliorum.
Folium Tiliae tomentosae.
Folia unius ex speciebus Betulae.

Folium in botanica est principale caulis plantarum vascularium organum,[1] plerumque super humo latum et respirationem (per stomata) et photosynthesim chlorophylli gratia perficiens. Folia caulisque una surculum constituunt.[2] In plurimis foliis, mesophyllum vallare, primus textus photosyntheticus, in superiori laminae folii latere invenitur,[3] sed in nonnullis speciebus, maturis Eucalypti foliis non exceptis,[4] mesophyllum vallare in ambobus lateribus adest, et haec folia ergo isobilateralia appellantur. Plurima folia sunt complanata, distinctis superficiebus superioribus (adaxialibus) et inferioribus (abaxialibus) monstrantia, quae inter se colore, indumento, numeris stomatum, quantitate structuraque cerae epicuticularis, aliisque proprietatibus variant. Folia plerumque sunt viridia propter chlorophyllum, compositum chemicum quod photosynthesi necessarium est, quia lucem a sole tenet. Folium cui partes laminae vel marginis sunt albae folium variegatum appellatur.

Folia etiam cibum et aquam servant; flores quoque cum variis structuris internis ex foliis commutatis constant.

Nexus interni

Notae

  1. Esau 2006.
  2. Cutter 1969: 117.
  3. Esau 2006.
  4. James et al. 1999.

Bibliographia

  • Arber, Agnes. 1950. The Natural Philosophy of Plant Form. CUP Archive. GGKEY:HCBB8RZREL4. Google Books.
  • Bayer, M. B. 1982. The New Haworthia Handbook. Kirstenbosch: National Botanic Gardens of South Africa. ISBN 978-0-620-05632-8. Google Books.
  • Beach, Chandler B, ed. 1914. The new student's reference work for teachers, students and families. Socagi: F. E. Compton and Company. Wikisource.
  • Berg, Linda. 2007. Introductory Botany: Plants, People, and the Environment, Media Edition. Cengage Learning. ISBN 978-1-111-79426-2. Google Books.
  • Cutter, E. G. 1969. Plant Anatomy, experiment and interpretation, Part 2 Organs. Londinii: Edward Arnold. ISBN 978-0713123029.
  • Dickison, William C. 2000. Integrative Plant Anatomy. Academic Press. ISBN 978-0-08-050891-7.
  • Esau, Katherine. (1953) 2006. Esau's Plant Anatomy: Meristems, Cells, and Tissues of the Plant Body: Their Structure, Function, and Development, ed. tertia, ed Ray F. Evert. Novi Eboraci: John Wiley & Sons Inc. ISBN 9780470047378. Google Books.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad folia spectant.