Aulus Didius Gallus
Aulus Didius Gallus (nescimus, quando natus mortuusve sit) fuit dux exercitus Romae Antiquae et senator primo saeculo post Christum natum.
Familia
Familiae Didii origo Histonium erat, pater eius Aulus Didius Postumus proconsul Cypri fuit. Filium Aulum Didium Gallum Fabricium Veientonem ter consulem adoptavit. Fortasse hic autem nepos erat.
Cursus honorum
Didius Gallus anno 19 quaestor fuit, tum proconsul Siciliae, anno 36[1] consul suffectus creatus est. Tum ad annum 49 curator aquarum erat[2]. Eo tempore (anno 43) et legatus et comes Claudium imperatorem in expeditionem Britannicam secutus est. Deinde legatus Augusti pro praetore Moesiae, ubi signa triumphalia accepit, quod Cotyem regem regni Bosporani fecit. Annis 49 ad usque 52 proconsul Asiae erat, tum annis 52 ad usque 57 legatus Britanniae.
Nexus externi (Anglice)
- De Aulo Didio Gallo in A dictionary of Greek and Roman biography and mythology, I, Londinii, anno 1870, Vol 2 p.
- De Aulo Didio Gallo in Roman-Britain.org
Fontes
- Sextus Iulius Frontinus, De Aquis 2:102
- Cornelius Tacitus, De vita Iulii Agricolae 14; Annales 12:15, 12:40, 14:29
- Marcus Fabius Quintilianus, Institutio Oratoria Book 6, 3:68