Cornelius_Tacitus
Vide etiam paginam fere homonymam: Marcus Claudius Tacitus
Cornelius Tacitus (nescimus utrum ei Gaius an Publius fuerit praenomen) fuit senator et rerum scriptor Romanus. Plenam scientiam de rebus Romanis primo saeculo gestis a Tacito narratam habemus. Sed praesertim innotuit nonnullis libris quibus historiam Britanniae et Germaniae temporum antiquorum narravit.
Conspectus vitae
- Anno fere 61 in Gallia Cisalpina aut Narbonensi natus familia equestri.
- Romam profectus est, ut studeret eloquentiae, in qua peritissimus factus est.
- Anno 77 aut 78 Agricolae filiam uxorem duxit
- Anno 80 aut 81 quaestor Augusti
- Anno 82 tribunus plebis
- Anno 83 (?) aedilis
- Anno 88 praetor et quindecimvir sacris faciundis
- Ab anno 89 usque ad annum 93, actiones in provinciis praestitit (de his rebus incerti sumus)
- Anno 97 consul suffectus:
- Anno 112 proconsul Asiae
- Circa annum 120 mortuus est.
Cunabula Taciti ambigua sunt.
Uxor fuit Iulia, filia Gnaei Iulii Agricolae consulis. Tacitus fuit Plinii minoris amicus.
Tacitus cursum honorum gloriose decurrit. Novus homo in senatu fuit, cum primus familiae quaesturam egisset.
Opera
- Dialogus de oratoribus
- De vita et moribus Iulii Agricolae
- De origine et situ Germanorum (Germania)
- Historiae
- Annales, opus de vitis (et vero de vitiis) Caesarum ab excessu Augusti usque ad mortem Neronis. Opus non est perfectum: fine et nonnullis partibus annalium caremus.
Libri interretiales
- Cuncti libri Taciti
- De vita et moribus Iulii Agricolae
- De origine et situ Germanorum
- https://web.archive.org/web/20030509202256/http://www.laurentianum.waf-online.de/lggerm02.htm
- http://www.fordham.edu/halsall/source/tacitus-germ-latin.html
- http://www.fh-augsburg.de/~harsch/tac_germ.html
- https://web.archive.org/web/20030607005412/http://gce.bayreuth.org/latein/projekte/germania/germania-original.htm
- Annales
- http://www.fh-augsburg.de/~harsch/tac_an00.html ab excessu divi Augusti liber I
Bibliographia
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 466-476.
- T. J. Luce, A. J. Woodman, edd., Tacitus and the Tacitean Tradition. Princetoniae: Princeton University Press, 1993. ISBN 0-691-06988-3
Nexus interni
Nexus externus
Vide Cornelius Tacitus apud Vicifontem. |
- Vicilibri: b:Taciti Annalium Liber Primus
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |