Bellunum

Locus: 46°8′27″N 12°12′56″E
Numerus incolarum: 35 529
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Limana, Longaro, Sedicum, Suspirolum, Alpacum, Caput Pontis, Victorium Venetorum
Coniunctiones urbium

Bellunum[1][2] (-i, n.) (alia nomina: Belunum[1][3] et cetera) (Italiane: Belluno) est Urbs Italiae et municipium, circiter 35 700 incolarum, in Regione Venetia situm et caput Provinciae Bellunensis. Urbani Bellunenses[4][1] vel Beluneses[1] appellantur.
Patronus civitatis Sanctus Martinus Turonensis est.
Insignia
-
Urbs nomismate aureo ob virtutem militarem decorata
Nomina latina urbis
Nomina latina urbis sunt[1] Bellunum -i, Belunum -i, Bellonum -i, Bellua -ae, Belluna urbs, Berunum -i, Venenum -i
Nomina latina incolarum[1][4]: Bellunenses, Belunenses.
Etymologia
Nomen Bellunum ex verbo Celtico "Belo-donum" ortum esse putatur. Belodonum "locus silvae rarae editior" dicere vult.
Geographia
Urbs in Alpibus sita.
Historia
Ab anno 1404 usque ad annum 1797 Bellunum ad Rem Publicam Venetiae pertinuit.
Clari cives
Belluni olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter alios:
- Titianus Vecellii, pictor in vico apud Bellunum natus est
- Sebastianus Ricci, pictor
- Gregorius XVI, papa
- Ioannes Paulus I, papa in vico apud Bellunum natus est
- Marcus Paolini, histrio.
Ecclesia Catholica Romana
Bellunum, cum Feltria, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Bellunensis-Feltrensis est[4].
Fractiones, vici et loci in municipio
Antole, Bes, Bolzano Bellunese, Caleipo, Castion, Castoi, Cavessago, Cavarzano, Cet, Chiesurazza, Cirvoi, Col di Salce, Cusighe, Faverga, Fiammoi, Giamosa, Glazonum,[5] Levego, Madeago, Miér, Nevegal, Orzes, Pedeserva, Rivamaor, Safforze, Sala, Salce, San Pietro in Campo, Sargnano, Sois, Sopracroda, Sossai, Tassei, Tisoi, Vezzano, Vignole, Visome.
Municipia finitima
Farra d'Alpago, Limana, Longarone, Ponte nelle Alpi, Sedico, Sospirolo, Vittorio Veneto (TV).
Notae
- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
- ↑ Manuale bibliografico del viaggiatore in Italia - Di Peter Lichtenthal
- ↑ "Nomi di luoghi italiani" in Il nuovo dizionario italiano Garzanti (1984)
- ↑ 4.0 4.1 4.2 Cf. "Dioecesis Bellunensis-Feltrensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ G. B. Pellegrini, Toponomastica italiana (Mediolani: Hoepli, 1990) (Textus apud Google Books)
Nexus interni
Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellunum spectant. |
Pinacotheca
-
Collocatio finium Municipii Bellunensis in Provincia Bellunensi.
-
Despectus in Bellunum.
![]() |