Busiris (mythologia)
Vide etiam paginam discretivam: Busiris (discretiva)
In mythologia Graeca Busiris fuit Aegyptiorum rex, Posidonis filius, qui advenas Iovi immolabat[1] ut imbribus terram fecundiorem faceret[2]. Postquam vero ipsum Herculem ad aram duxit ab eo necatus est[3]. Quae fabula e veterum Aegyptiorum moribus nasci potuit qui a maritimo commercio aversi erant atque advenarum incursiones e mari reformidabant. Simul Antaei et Amyci fabulis similior[4] ad Posidonis filios homines vexantes pertinet et pericula nautarum in ignotas regiones adpellentium memorat.
In artibus et litteris
Iam a sexto saeculo a.C.n. Busiris ab Hercule interfectus in antiquis vasis saepe pictus invenitur. Quin etiam Euripides ipse drama satyricum ex ea fabula composuit, Epicharmus vero comoediam, quae ambae hodie deperditae sunt. Quarto saeculo ineunte, tempore quo sophistae paradoxicas laudationes adfectabant, sive pessimarum personarum sive rerum contemnendarum, rhetor quidam, Polycrates nomine, Busiridis laudationem artis ostentandae gratia conscripsit. Huius orationem non iam legere possumus sed eius reprehensionem ab Isocrate Atheniensi compositam habemus qua tales nugas ad rhetoricae vulgarem invidiam multum conferre demonstrabat[5].
Quae aliter narrata sint
Herodotus negabat fieri potuisse ne Aegyptii, qui multorum animalium nece religiose abstinebant, homines deis immolarint. Itidem Isocrates, qui Busiridem oratione demonstrativa laudandum susceperat, poetarum accusationes e genealogiarum chronologia refellebat, quoniam Herculem diu post Busiridem vixisse constabat. Econtra rhetor quem Isocrates vituperabat non solum homicidam Busiridem sed etiam anthropophagum fecerat[6]. Diodorus Siculus novum crimen addebatː narrabat[7] enim Busiridem Atlantis filias, Atlantidas vel Hesperidas dictas, per piratas rapuisse quas postea Hercules liberavit.
Notae
Fontes
- Apollodori bibliotheca II.5.11.
- Cicero, De republica III.15
- Diodorus Siculus, Bibliotheca Historica IV.18 et 27
- Herodotus II.45
- Hyginus, Fabulae 31.2, 56, 157
- Isocrates, Busiris
- Ovidius, Ars amatoria I.647-651
- Vergilius, Georgica III.5.
Plura legere si cupis
- Jean-Yves Carrez-Maratray, "Bousiris, le pharaon inexistant, et le stéréotype grec du roi juste" in Le stéréotype, PU de Rennes, 2004ː 201-212
- Eugène Lefébure, "Le sacrifice humain d’après les rites de Busiris et d’Abydos", Sphinx : revue critique embrassant le domaine entier de l'égyptologie, 1900ː 129-164
- M. C. Miller, "The myth of Bousiris : ethnicity and art" in Not the classical ideal : Athens and the construction of the other in greek art, Brill, 2000ː 413-42