Epictetus

Epictetus

Epictetus (Graece: Ἐπίκτητος 'adquisitus', servitutem designans) philosophus Stoicus primo secundoque saeculis vixit. Hierapoli in Phrygia natus est. Puer Epaphrodito cuidam Romae serviebat sub imperatore Nerone. Hunc philosophiam docuit Musonius Rufus. Anno 89, cum Domitianus princeps philosophos ex urbe expulisset, Nicopolem in Epiro perfugit, regione Graeciae, ubi scholam subinde condidit. Arrianus dicta Epicteti Dissertationes (Διατριβαί) appellata edidit, quorum supersunt libri quattuor; superest Enchiridion (Ἐγχειρίδιον) quoque, quod Marcus Aurelius magni aestimavit.

Plura legere si cupis

Nexus externi

Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy
Vicimedia Communia plura habent quae ad Epictetum spectant.