Haroldus Macmillan

Wikidata Haroldus Macmillan
Res apud Vicidata repertae:
Haroldus Macmillan: imago
Haroldus Macmillan: imago
Nativitas: 10 Februarii 1894; Chelsea
Obitus: 29 Decembris 1986; Sussexia
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Maurice Crawford Macmillan; Helen Artie Tarleton Belles
Coniunx: Dorothy Macmillan
Proles: Maurice Macmillan, Caroline Faber, Catherine Macmillan, Sarah Heath

Memoria

Sepultura: Sussexia

Insignia heraldica

Haroldus Macmillan: insigne
Haroldus Macmillan: insigne
Haroldus Macmillan anno 1960 pictus.

Haroldus Macmillan, vulgo plene Maurice Harold Macmillan (Londinii natus Chelsea in regione urbana die 10 Februarii 1894; mortuus ad Chelwood Gate Sussexiae die 29 Decembris 1986) fuit politicus Anglicus factionis conservatricis? et primus minister Britanniarum Regni a die 11 Ianuarii 1957 usque ad diem 19 Octobris 1963.

Macmillan iuvenis Ronaldum Knox paedagogum habuit. Alumnus fuit Collegii Etonensis atque deinde Collegii de Balliolo apud Oxonienses, a quo sine lauris discessit ut primo bello mundano pugnaret. Ab anno 1924 usque ad annum 1929 et iterum ab anno 1931 usque ad annum 1964 legatus fuit apud Parlamentum Britannicum. Secretarius civicus ab aviatione a die 25 Maii 1945 ad 26 Iulii eiusdem anni, minister ab habitatione a die 30 Octobris 1951 ad 19 Octobris 1954, minister a munitione ab eodem die ad 7 Aprilis 1955, secretario civico rerum externarum ab eo die ad 20 Decembris 1955, cancellarius scaccarii (id est aerarii minister) inde usque ad diem 13 Ianuarii 1957 bene meruit.

Bibliographia

  • Nigel John Ashton, Eisenhower, Macmillan, and the Problem of Nasser: Anglo-American relations and Arab nationalism, 1955-59. Basingstoke: Macmillan, 1996. ISBN 0-333-64455-7.
  • Edmund Dell, The Chancellors: a history of the chancellors of the exchequer, 1945-1990. Londinii: Harper Collins, 1996. ISBN 0-00-255558-1.
  • Peter Mangold, The Almost Impossible Ally: Harold Macmillan and Charles de Gaulle. Londinii: I. B. Tauris, 2006 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Jaqueline Tratt, The Macmillan Government and Europe: a study in the process of policy development. Basingstoke: Macmillan, 1996. ISBN 0-333-66238-5.

Nexus externi

Secretarii civici rerum externarum Britannici (1900–)

Henricus, marchio de Lansdowne • Eduardus Grey • Arthurus Balfour • Georgius Curzon • Ramsay MacDonald • Augustinus Chamberlain • Arthurus Henderson • Rufus, marchio de Reading • Ioannes Simon • Samuel Hoare • Antonius Eden • Eduardus, vicecomes Halifax • Antonius Eden • Ernestus Bevin • Herbertus Morrison • Antonius Eden • Haroldus Macmillan • Selwyn Lloyd • Alexander Douglas-Home • Ricardus Augustinus Butler • Patricius Gordon Walker • Michael Stewart • Georgius Brown • Michael Stewart • Alexander Douglas-Home • Iacobus Callaghan • Antonius Crosland • David Owen • Petrus Carrington • Franciscus Pym • Galfridus Howe • Ioannes Major • Duglassius Hurd • Milcolumbus Rifkind • Robertinus Cook • Ioannes Straw • Margarita Beckett • David Miliband • Gulielmus Hague • Philippus Hammond • Boris Johnson • Ieremias Hunt • Dominicus Raab • Elisabetha Truss • Iacobus Cleverly

Secretarii civici et ministri a munitione Britannici

Winston Churchill • Clemens Attlee • A. V. Alexander • Emmanuel Shinwell • Winston Churchill • Haroldus Alexander • Haroldus Macmillan • Selwyn Lloyd • Gualterus Monckton • Antonius Head • Duncan Sandys • Haroldus Watkinson • Petrus Thorneycroft • Dionysius Healey • Petrus Carrington • Ian Gilmour • Roy Mason • Fridericus Mulley • Franciscus Pym • Ioannes Nott • Michael Heseltine • Georgius Younger • Thomas King • Milcolumbus Rifkind • Michael Portillo • Georgius Robertson • Galfridus Hoon • Ioannes Reid • Desmondus Browne • Ioannes Hutton • Robertus Ainsworth • Gulielmus Fox • Philippus Hammond • Michael Fallon • Gavinus Williamson • Penelope Mordaunt • Ben Wallace • Grant Shapps