Kong Qingdong

Kong Qingdong (Sinice 孔庆东 sive 孔慶東, Harbiniae natus die 22 Septembris 1964) est professor universitatis Sericus rerum eiusdem civitatis atque scriptor rerum societatis humanae, controversiae qui et omni generi dicendi concertatorio foedissimoque magno opere studet. Praeclarissimo avo Confucio[1], is et communismo orthodoxo et nationalismo vehementer favet, quam ob rem fere omnibus Americanis vel occidentalibus scriptura et sententia sua adversatur. Nec verum ei principes hodierni rei publicae placent, quos suis verbis, quod correctiones rei publicae post Mao Zedong praesidem primum institutas aspernatur, "impudentes" fassus est.

Ille autem, qui saepissime in forum publicum sententias suas dictum? venit quemque vix foederis generis dicendi pudet, controversias creberrimas sibi trahere solet. Fautores tamen eas nec oderunt nec vitant, sed suas sententias confirmare rentur. His omnibus et praeclarissimi et vulgares multi, qui eum improbe se agere arbitrentur, obstant.

Vita

Praeclarissmo genere LXXIII aevi nepos Confucii natus, Kong primum famam accepit litterarum discipulus in universitate Pekinensi, qui sermone vulgari de discipulatu, vita universitatis, rebus societatis humanae scripsit.[2][3] Anno 1989, cum iuventus Serica rebus novis studens Pechinique in rei publicae corruptionem reclamarunt, Kong Qingdong se in ordine tumultuoso ascripsit[4], sed tamen postea res novas a se proiecit, mores communisticos concepit. Quos mores Kong post quam professor ab ipsa universitate alma matre factus est praedicare coepit, ut saepe tyrannida Coreae Septentrionalis summo ardore laudans[5] leges illius rei publicae suos discipulos doceret.[6]

Anno 2010, cum Liu Xiaobo administrationi rei publicae popularis Sinarum opponens praemium Nobelianum pacis componendae adeptus esset, illius auxilio "praemium Confucianum" contra Nobelianum institutum est, quo socii administrationis Sericae, ut Vladimirus Putin praeses Russianus, donari possint[7].

Anno 2012 ille quendam discipulum universitatis eum detrahentem nomine Guan Kaiyuan "patriae proditorem quasi canem" appellavit, quam ob rem causa in illum acta est. Secundo anno causa a Kong perivit, qui 200 nummos Sericos poenas daret.[8]

Sententia

Ille propter suas sententias nationalisticas omnia genera rerum occidentalium odit, maxime Americanarum, cultum enim humanum gentium occidentalium aspernatur. Qui ei sententia different, eos foedissimo sermone mordere solet, ut Hilariam Clinton principem Americanam "caniculam" appellavit.

Tyrannida Coreae Septentrionalis diligit, defendit, laudavit. Post enim quam ad illam regionem visit, rem publicam Sericam dixit corruptissimam esse, populum autem maxime condicionis rei publicae pudere. Cursum honorem Bo Xilai, orthodoxi communistici, fovens saepe eius causas praedicavit. Anno 2012 Bo ex omni magistratu suo expulsus in carcerem inducto, Kong iratus principes rei publicae accusavit de hac actione.[9]

Controversiae

Impetus in nuntiatorem

Mense Novembri 2008 nuntiator Xu Lai, qui prius in diario Xin Jing Bao (Latine "Novo Pechino") Kong Qingdong agentem secretum Coreae Septentrionali esse attulerat, saevo ictu ab eius comite percussus est. Qui comes postea ob id facinus condemnatus est ut quattuor annos et sex menses in carcerem includeretur, Kong verum princeps se hoc cognovisse negavit neque in carcerem inductus est.[6]

Oratio in gentem Hongcongensem

Mense Ianuario 2012 Kong orationem in quendam vectorem Hongcongensem habuit propter eius altercationem cum quadam Serem feminam. Causa erat primum filium illius feminae aliquid cibi edens tramen polluisse, quam ob rem hunc Hongcongensem eum vetaret quin esset. Illam verum, cum huius sermonem Cantonense audiisset, magno clamore hunc reicere coepisse. Altercationis pellicula in Interreti posita multi hunc adiuvarunt, Kong autem illam defendit, hunc vituperavit. Nam opinatus est huic Hongcongensi Mandarinice loquendum fuisse neque Cantonensi, quia gens Serica Cantonensi loqui nesciant, porro autem huius causam esse animo colonialistico conceptam, etenim Hongcongenses plerumque spurios esse vel Britannicis servos quasi canes.[10][11][12] "Hongcongenses" inquit "libenter Britannicos comitantur quasi canes. Nam et hodie se non homines putant, sed canes. Canes sunt Britannicis, lupi verum Seribus." De legibus autem Hongcongensibus, cuius auctoritate hic puerum illum iussit, "constantia" inquit "societatis humanae vestrae (id est Hongcongensis) legibus tantum continetur, continentiam igitur nescitis, estis igitur natio vilis."[13][14]

Post hoc Seres, Hongcongenses, alii multi uno animo eum incusarunt, ut paene 150 homines coram legato Serico causa eius reclamandi concurrerunt.[14] Candidatus autem uter praesidis Hongcongensis eum vituperavit. Se defendens Kong suos detrectatores coniurationis incusavit, porro se omnes Hongcongenses canes appellasse negavit, sed "sunt undique" inquit "qui quasi canes vivant, etiam Pechini."[15]

Notae

  1. Kong, Deyong (2009). Confucius Family Tree. ISBN 978-7-5039-3789-7 .
  2. Kong, Qingdong (1998). 47樓207——北大醉侠的浪漫宣言. 内蒙古教育出版社. ISBN 978-7-5311-3677-4 
  3. Wu, Zhong. "The writing is on the wall". Asian Times Online 
  4. "孔慶東狡辯再罵港人冇腦" 
  5. Kong, Qingdong (8 April 2006). "听我唱段十三亲". Kong Qingdong's blog .
  6. 6.0 6.1 "孔庆东被曝泄露情报 助理刺伤媒体人获刑四年半". 京华时报. 7 August 2009 .
  7. Wong, Edward (15 November 2011). "For Putin, a Peace Prize for a Decision to Go to War" 
  8. "孔庆东骂网友“狗汉奸”被判赔200元". 新京报. 2013年05月09日 .
  9. Kong, Qingdong. "孔庆东含泪力挺薄熙来煽动"大家都起来"". YouTube .
  10. Chan, Minnie (21 January 2012). "HK people labeled as dogs by mainlander" 
  11. Tan, Kenneth (21 January 2012). "Kong Qingdong: Hong Kongers are bastards, dogs and thieves". Shanghaiist .
  12. 中国新闻网 (21 January 2012). "北大教授孔庆东骂"部分香港人是狗"". 网易新闻 .
  13. Higgins, Andrew. "Beijing professor and descendant of Confucius provokes anger by insulting Hong Kongers protest Beijing'" 
  14. 14.0 14.1 "請北大開除孔慶東". 23 January 2012 
  15. "北大教授孔庆东称遭断章取义 没说"香港人是狗"". 22 Ianuarii 2012