Biologi aestimant circiter 9000 specierum marchantiophytorum exstare.[2] Nonnullae ex speciebus familiaribus sunt thallus complanatus sine foliis, sed plurimae sunt foliaceae bryophytorum complanatorum similes. Species foliaceae a bryophytis similibus nonnullis proprietatibus distingui possunt, praecipue rhizoidis cellularum singularium. Marchantiophyta foliacea etiam a plurimis (sed non omnibus) bryophytis discrepant, quia eorum foliis numquam est costa (in multis bryophytis praesens), et cilias marginales (rarissimas in bryophytis) ferre possunt. Aliae differentiae inter omnia bryophyta et marchantiophyta non sunt universae, sed folia in tribus gradibus ordinata, lobi atrocaerulei vel segmentati, vel inopia caulium et foliorum clare diversorum omnia marchantiophyta indicant.
Cladistica
Forma in dextera parte partem enodationis cladistice marchantiophytorum anno 2006 factam indicat, quae in tribus genis chloroplasticis, uno geno nucleari, et uno geno mitochondriali conditur.[3]
Marchantiophyta
Haplomitriopsida
Haplomitriales
Treubiales
Marchantiopsida
Blasiales
Sphaerocarpales
Marchantiales
Jungermanniopsida
Metzgeriales (pars)
Jungermanniales
Metzgeriales (pars)
Classificatio nova, a Söderström aliisque anno 2016 divulgata,[4] Marchantiophyta sic digerit.
Forrest, Laura L., Christine E. Davis, David G. Long, Barbara J. Crandall-Stotler, Alexandra Clark, et Michelle L. Hollingsworth. 2006. "Unraveling the evolutionary history of the liverworts (Marchantiophyta): multiple taxa, genomes and analyses." The Bryologist 109 (3): 303–34. doi:10.1639/0007-2745(2006)109[303:UTEHOT]2.0.CO;2.
Stotler, Raymond E., et Barbara J. Candall-Stotler.1977. "A checklist of the liverworts and hornworts of North America." The Bryologist 80 (3): 405–28. doi:10.2307/3242017. JSTOR 3242017. American Bryological and Lichenological Society.