Navis velifera
Navis velifera[1] est navis quae a vento velis reprehenso admota per mare, lacum aut flumen navigat. Est haec navis saepissime lignea, hodie tamen nonnullae eius partes metallo, fibra vitrea aut materia synthetica instrui possunt. Veliferarum navium nonnulla genera sunt inter sese diversa magnitudine, celeritate, forma, usu atque ornamento. Primum ab Aegyptiis Phoenicibusque perfectae, dein autem apud cunctas maritimas nationes omnis aetatis hae floruerunt naves ab antiquo usque ad saeculum undevicesimum, ubi totaliter superatae ac substitutae sunt a velocioribus ferreis navibus vapore actis. Veliferis usus nonnulli collati sunt, cum omni aevo ad piscandum, ad mercaturas implendas, itinera maritima aut fluvialia perficienda atque bella gerenda naves huius speciei extruxissent.
Quaeque lignea navis velifera multas in partes dividitur, quarum alterae fixae, alterae mobiles sunt. Prora appellatur anterior navis pars, sustinens ligneum castellum quod casteria prorae nomen habet, contra posterior navis pars puppis appellatur, in qua castellum alterum (casteria puppis) consurgit. Eminentes partes fixae quae in navibus distingui possunt sunt:
- Carina: solidissimum infimumque fundamentum ligneum navis.
- Casteria prorae: tectum ligneum saepe quasi celeumatis dormitorium habitum.
- Casteria puppis: elevatum planumque aedificium ex quo praefecti celeuma ducunt, quod se ab extremo puppis ad mediam navem extendit.
- Malus ligneus: arbor qui vela antemnasque suffert.
- Antemna: trabs transversa malo fixa, in qua vela affiguntur.
- Cornu: altissima sectio mali.
- Alveus ac sentina: interiora navis. Alveus, a parietibus ligneis in particulas divisus, est locus sub transtris ubi onera servantur.
- Arbor prorae: arbor quae in extrema prora ponitur, sub quo saepe statua tutelaris affigitur.
Modus instruendi
Navem instruere statuto, primum ponenda carina, quae numquam postea extolli potest cum totum aedificium navis sufferat. Adduntur dein complures arcus et fasciarum tegumen ligneum quod pingui pice aspergendum est. Nisi id fieret, navis inferioribus insidiaretur maris aqua in fascias ligneas penetrans ac eas facile erodens. Scaphio elevato transtris, fasciis ac statuminis, exstruuntur casteriae, latumque constratum ligneum id est pons quod alveum a superiora separat. Locutio sub constrato nautarum sermone enim alveum atque omnia interiora navis designat. Instruuntur dein mali saepe usque ad tres, eorumque antemnae, atque arbor prorae. Ad velificandum tamen multa cetera mobilia addere necesse est, scilicet gubernaculum, quod directionem navigii administret, vela complura et rudentes ad ea tendenda ac regulanda, ancora atque remi, qui vela substituant cum ventum deficiat. Denique cum navis ad velificium parata sit, de navali exiens per varum trabem in mare immittitur.
Antiquitus naves veliferae instruebantur apud mediterraneorum litorum nationes, scilicet Phoenices, Aegyptios, Persas et Carthaginienses. Naves veliferae huius aetatis quidem frequentissimae usu bellico fuerunt Graecae, quae tres in species dividebantur: naves longae, parvae celeresque, triremes, ordines tres remorum habentes, atque naves quinquaginta remorum (Graece Pentecontèreis), maximae omnium trium. Erant enim his navibus praeter remos a remigantibus actos etiam singula in malo affixa quadra vela, quae venta capientia laboriosam remigationem adiuvarent. Traditur primum triremes saeculo sexto a.C.n. currente instructas esse a quodam Amynocle Corinthio[2], reliquaque duo genera etiam antiquiora esse. Apud Romanos a saeculo quarto a.C.n. usque ad saeculum quintum p.C.n. naves longae illis quas diximus similes in usu fuerunt, utrisque remis ac velis quadris navigantes.
Medio Aevo vero usus velificae navigationis non plus quam antiquitate impetraverat obtinuit, ob parvum mercaturae incrementum ac imperitiam in navibus extruendis. Distingui hoc tempore possunt eminentes navium species duae: galeae sive galerae, longae ac subtiles naves praecipue per Mare Mediterraneum velificantes a cursariis Europaeis aut Arabicis ornatae, et naves scandinavae, breviores crassioresque, alveos amplos qui merces ingentis magnitudinis continerent habentes. Commixtio horum generum duorum quidem multas variasque naves Novi Aevi genuit. Expletorum itinerum Medii Aevi unum tantum ab aliis cunctis eiusdem temporis ardore atque periculis diversum commemorandum esse videtur. Anno 1291 Ugolinus et Vadinus Vivaldi Italici fratres iter arduum ad Oceanus Atlanticus inceperunt duabus galeis paratis, cum Africae litora circumnavigare aut simpliciter quales quaque forma terrae extra Columnas Herculis essent cognoscere vellent. Quae expeditio nullum bonum habuit exitum quod Vivaldi fratres umquam revertere nequiverunt, nec scimus quo pervenerint, at post eorum velicationem usque ad saeculum decimum quintum nemo certe Oceanum temptare conatus est.
Principium aevi aurei navigationis velificae circiter idem ac terminus Medii Aevi est. A quo naves extrui formis proprietatibusque inceperunt et galearum et scandinavarum navium, cum primarum longum scaphium, alterarum autem magnum alveum pontemque elevatum haberent. Praeterea cetera nautica inventa ad velificationem incrementandam multa contributa sunt, scilicet vela triangularia, quae praeter vela quadra navi addita venta optime etiam oceanica capere quebant, dein astrolabium ad accurate velificandum sideribus inspectis. Navigatione valide prodeunte nonnullae subtiles apertaeque nauticae depictae sunt chartae, ex quibus omnibus Arabicae hoc tempore diligentissime perfectae esse videntur. Patebant enim non solum in Arabicis regnis sed etiam in Hispania conventa in qua dissertari de re nautica atque chartas consultare licebat, quibus nomen erat Alcasarium (Arabice Alcazàr). Navigationis Europaeae Aevi Novi fructus numerari complures possunt, in iis America inventa a Christophoro Columbo (anno 1492), commercium Indiae a Lusitanis actum, primum anno 1497 Valasco de Gama navium duce, atque adventum fortuitum in Brasilem Lusitani navigatoris Alvaresii Cabral, anno 1500. De Valasci de Gama itinere praesertim narratiuncula nobis pervenit: cum classis commercialis Lusitana ab India in patriam reverteret, portu conspecto, nauarchus in malis extollere iussit vela damascena, pretiosissimis pannis quos in India mercatus erat suta, ad optimum expeditionis exitum compatriotis cunctis etiam ante eum appellentem monstrandum.
Imperium marium: coloniae ac societates mercatoriae
Lusitania circiter triginta annos id est usque ad 1530 maximam inter civitates potestatem marium commercique retinuit, dein autem Regnum Britanniarum ac Nederlandia de imperio inter se decertaverunt, postquam Lusitaniam usu cursariorum, coloniis perpetuis atque incremento mercaturae superaverant. Etenim annis 1600 ac 1602 duae floruerunt potissimae praeclaraeque societates mercatoriae Indiae Orientalis Aevi Novi, altera condita a Regno Britanniarum, Anglice East India Company appellata, altera a Nederlandia, Nederlandice Vereenigde Ostindische Compagnie.
Saeculis sexto decimo atque septimo decimo igitur maximae nationes Europaeae inter se in praeeminentiam commercialem concurrerunt, cursariis navibusque bellicis et generaliter vi militari saepius quam mercatoria arte utentes. Serviebant naves veliferae etiam pirateriae, quae formidulosa pestis coloniarum praecipue Americanarum hoc tempore fuit, indistincte Hispanicas, Anglicas, Lusitanas atque Nederlandicas mercaturas graviter affligens. Naves veliferae bellicae quae contra piratas aut ad proelia maritima pugnanda mittebantur insertae sex in ordinibus sunt, quorum quisque secundum rationem numeri cannonum statuebatur. Hic ordo tamen plurimum ad saeculum duodevicesimum ineuntem spectat, quod temporibus antiquioribus numeratio varia diversaque fuisse videtur[3].
Ordo | Numerus cannonum |
---|---|
Primus | 100 |
Secundus | 90 |
Tertius | 80-70 |
Quartus | 64-50 |
Quintus | 40-28 |
Sextus | 24-12 |
Nexus interni
- Carabella
- Galeo
- Technologia navalis
- Glossarium nauticum
Notae
- ↑ V. sailboat in: Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ De hac re Thucydides scripsit (De bello Peloponnesiaco, I, 13).
- ↑ Hoc admonet D.Cordingly, in libro Under the Black Flag.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad navigationem velificam spectant. |