Pomerania

Pomeraniae carta ab Eilhardo Lubino anno 1618 delineata

Pomerania[1], rarius Pomorania[2], est historica regio Europaea, ad australe maris Baltici litus sita. Nomen Pomeraniae originem Slavicam habet (ad mare sita).

Limites Pomeraniae

Notandum est nomine Pomeraniae haud semper idem territorium nuncupari:

  • sensu praesertim Germanico Pomerania (theodisce Pommern) est regio, cuius limites cum ducatu Pomeraniae antiquo fere concordant;
  • sensu praesertim Polonico Pomerania (polonice Pomorze) ulterius in orientem extenditur, Cassubiam includens, quae e contra a Germanis saepius nomine Pomerelliae[3] distinguitur.

Nunc pars Pomeraniae occidentalis, quae et Pomerania Citerior nuncupatur, in terram foederalem Germaniae Megapolim et Pomeraniam Citeriorem includitur; Pomeraniae autem pars orientalis Poloniae est. Inter annos 1648 et 1815 pars Pomeraniae etiam regno Sueciae fuit.

Geographia et historia

Pomerania est regio, in qua colles multae, sed haud altae, inveniuntur, multique lacus et silvae[4]. Viadrus est maximum Pomeraniae flumen.

Inter Pomeraniae urbes enumerari (ab occidente ad orientem) possunt: Hologasta[5], ubi in ecclesia sancti Petri multi Pomeraniae duces sepulti sunt; Stettinum‎, Stargardia, Lobesia, Belgarda, Coloberga[6], Coslinum, Rugenwaldia et Gedanum‎.

Saeculo duodecimo Pomoranos sanctus Otto[2] vel Otho[7], episcopus Bambergensis, evangelizavit, quem Paulus VI patronum principalem Pomeraniae constituit[8]. Dynastia in ducatu Pomeraniae regnans Gryphes[9] appellabatur; ultimus dux Bogislaus XIV[10] anno 1637 mortuus est. Cartam Pomeraniae celebrem Eilhardus Lubinus anno 1618 delineavit[11].

Eponymia

A Pomerania Galium x pomeranicum Retz.[12], species plantarum angiospermarum, vel potius hybrida Galii albi Miller et Galii veri L.[13], appellatum est.

Notae

  1. E.g., Pomerania diplomatica; sive, Antiquitates Pomeranicae (Francofurti ad Viadrum, 1797).
  2. 2.0 2.1 "Die 3 iulii: S. Ottonis, Episcopi et Confessoris. In Pomorania: Patroni principalis Pomoraniae, I classis." Officia propria dioecesium Poloniae. Pars altera. (Augustae Taurinorum: Marietti 1965)
  3. Dahlberg, E. s.d. Ichnographia castri Schwetz in Pomerellia ab exercitu R.M. Sueciae d. 4. Octob. 1655 occupati ; Schenographia castri Schwetz. (lege hic)
  4. Kondracki, J. 1998. Geografia regionalna Polski. Varsoviae: PWN. ISBN 978-83-01-12479-3
  5. "Hologastam intromissus cum sociis, fana et delubra paganorum destruxit" Officia propria dioecesium Poloniae. Pars altera. (Augustae Taurinorum: Marietti 1965) [Die 3 Iulii, s. Ottonis, ad Mat., le. vi, circa initium, p. 46]
  6. "Conversis etiam Coloberga et Belgarda oppidis" Officia propria dioecesium Poloniae. Pars altera. (Augustae Taurinorum: Marietti 1965) [Die 3 Iulii, s. Ottonis, ad Mat., le. v, circa finem, p. 46]
  7. Martyrologium Romanum, ex decreto sacrosancti OEcumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Ioannis Pauli Pp. II promulgatum. Editio altera. 844 pp. Typis Vaticanis 2004. [Die 30 iunii, 8o loco]
  8. Officia propria dioecesium Poloniae. Pars altera. (Augustae Taurinorum: Marietti 1965) [Die 3 iulii, S. Ottonis, ad Mat., le. vi, circa finem, p. 47]
  9. Vivenest, A. (1654) Epicedium Synodi Stargardiensis, in obitum Illustrissimi & Celsissimi Ducis Bogislai XIV, Ultimi, eheu! Principis Pomeraniae &c. Stetini. Typis Georgii Goetschii (lege hic)
  10. Leuschner M. 1629. Disputatio politica de tribus rerum publicarum formis earumque vitijs oppositis... (Stetini: Georgii Goetschii) (lege hic)
  11. Lubinus, E. 1618. Nova ilustrissimi Principatus Pomeraniae descriptio, cum adjuncta Principum genealogia et Principum veris et potiorum Urbium imaginibus et Nobilium insignibus. (lege hic) (vide etiam hic)
  12. Retzius, A. J. 1795. Florae Scandinaviae prodromus : enumerans plantas Sueciae, Lapponiae, Finlandiae et Pomeraniae ac Daniae, Norvegiae, Holsatiae, Islandiae Groenlandiaeque. Lipsiae: Siegfried Lebrecht Crusius. (lege hic) [p. 34]
  13. Rutkowski, L. 2015. Klucz do oznaczania roślin naczyniowych Polski niżowej. Editio secunda (septima reimpressio). Varsoviae: PWN. ISBN 978-83-01-14342-8

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 54°17′40″N 18°9′11″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani