Rodericus Rato

Wikidata Rodericus Rato
Res apud Vicidata repertae:
Rodericus Rato: imago
Rodericus Rato: imago
Nativitas: 18 Martii 1949; Matritum
Patria: Hispania
Nomen nativum: Rodrigo de Rato y Figaredo

Familia

Genitores: Ramón Rato;
Coniunx: Ángeles Alarcó

Rodericus Rato, vulgo plene Rodrigo de Rato y Figaredo (natus Matriti die 18 Martii 1949) est argentarius internationalis et politicus Hispanus. Alumnus est universitatis Complutensis Matritensis (ubi recentius gradum doctoratus ascendit) et universitatis Californiensis apud Berkeleiam. Deputatus est apud congressum nationalem ab anno 1982. Sodalis factionis popularis, minister a rebus oeconomicis maruit a die 5 Maii 1996 ad 17 Aprilis 2004. Deinde rector factus est fundi monetarii internationalis, quod munus implevit a die 7 Iunii 2004 usque ad 1 Novembris 2007. Director postea fuit argentarii Hispanici novelli et instabilis Bankia a die 3 Decembris 2010 ad 9 Maii 2012. Die 23 Februarii 2017 propter peculatum in carcerem missus est.

Bibliographia

Rectores Fundi monetarii internationalis

Camillus Gutt 1946 • Inguarus Rooth 1951 • Petrus Jacobsson 1956 • Petrus Paulus Schweitzer 1963 • Henricus Ioannes Witterveen 1973 • Iacobus de Larosière 1978 • Michael Camdessus 1987 • Horatius Koehler 2000 • Rodericus Rato 2004 • Dominicus Strauss-Kahn 2007 • Ioannes Lipsky 2011 • Christina Lagarde 2011

Ministri oeconomiae Hispanici (1977–)

Henricus Fuentes Quintana 1977 • Ferdinandus Abril Martorell 1978 • Iosephus Aloysius Leal 1979 • Ioannes Antonius García Díez 1980 • Michael Boyer 1982 • Carolus Solchaga 1985 • Petrus Solbes 1993 • Rodericus Rato 1996 • Petrus Solbes 2004 • Helena Salgado 2009 • Aloysius de Guindos 2011 • Romanus Escolano 2018 • Nadia Calviño 2018