Sergius Kirov
Obitus: 1 Decembris 1934; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Memoria
Sergius Myronis filius Kirov (Russice Сергей Миронович Киров, tr. Sergej Mironovič Kirov), vero nomine Kostrikov (Russice Костриков; natus die 27 Martii 1886 Ursumae in urbe gubernii Viatcensis Imperii Russici, caesus die 1 Decembris 1934 Leninopoli), revolutionarius Russicus, dein rerum politicarum peritus Sovieticus fuit. Annis 1921–1925 erat secretarius primus Comissionis Centralis Factionis Communisticae Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae, anno 1926 factus est primus secretarius Comissionis Regionalis et Urbanae Leninopolitanae Factionis Communisticae (bolsevicorum) Totius Unionis (i.e. praefectus administrationis urbis illius). Die 1 Decembris anno 1934 caesus est. Postea homines multi subiecti sunt repressionibus, in interfectione illa nocentes declarati. Nonnullae urbes (e.g. Kirov urbs, quae olim Viatca vocabatur) multa aliaque obiecta in Unione Sovietica nominati sunt in honorem Sergii Kirov.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Kirov spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |