Somnium aedium rubrarum
Somnium aedium rubrarum (vel "Somnium cubiculi rubri: titulo Sinico 紅樓夢, pinyin Hónglóu mèng), una ex quattuor magnarum mythistoriarum classicarum Sinensium, a multis habetur opus litterarum Sinarum summo artificio factum. Liber, medio saeculo duodevicensimo per Domum Qing compositus, scriptori Cao Xueqin (曹雪芹) saeculo vicesimo late attributus est. Opus ipsum disciplinam hongxue tulit (vel in sermone Anglico Sinistarum redology); ab hominibus artium plerumque summa Sinarum mythistoria classicalis spectatur et probatur.[1][2][3]
Mythistoria habetur parte autobiographica, memoria historiae familiae Cao. Auctor in capitulo primo mentionem facit librum esse libellum (monumentum scriptum) feminarum quas ipse novit iuvenis: amicarum, propinquarum, servarum. Insignis est mythistoria ob numerum personarum (plurimarum feminearum) et varietatem psychologicam, atque adeo ob subtiles vitae consuetudinumque singulas res quas omnino habuerunt Sinici saeculi duodevicensimi primores.[4] Mythistoria primum divulgata est sine auctoris nomine propter inquisitionem literariam quae per domus Ming et Qing obtinuit.
Lingua
Mythistoria, lingua Sinica populare non Sinice Classice scripta, est unum ex operibus quae sermonem popularem inter eruditos instituit. Eius auctor manifesto, tractatibus sermone erudito semi-wenyan scriptis et multis carminibus ductis, fuit vir Sinicae Classicae peritus. Colloquia mythistoriae alacre dialectum Pecinensem subsequuntur, quae factum est fundamenta hodierni sermonis Sinici, quamvis motum a sermone Mandarin Nanjing? (ubi familia Cao saeculo duodevicensimo ineunti habitabat).
Tituli et themata
In capitulo primo quinque, tituli ad hoc opus idonei versantur: "Fabula Lapidis" (Shitouji, 石頭記 vel litteris simplicioribus 石头记, quia in lapide inscribitur); Fabula monachi amatorii (Qing seng lu, quia exemplar e lapide a monacho Vanitate rescriptum est); Speculum amantium (Fengyue baojian); Virgines duodecim Nanchinenses (Jinling shier chai, e duodecim puellis de quibus narratur); et Cubiculorum rubrorum somnium seu Cubiculi rubri somnium (Honglou meng, 紅樓夢 vel litteris simplicioribus 红楼梦). Mythistoria in libris antiquissimis manu scriptis Shitouji inscribitur; ab anno 1792 usitate appellatur Honglou meng. "Cubicula Rubra" mitiorem in partem vertit nomen camerarum protectarum ubi filiae familiarum divitium eo tempore habitabant.[5] Titulus mythistoriae spectat et ad somnium Baoyu, in tali camera accidentem, ubi sortes multarum fabulae personarum feminearum praedicantur. Verbum cubiculi nonnunquam conversum est 'aedes' propter amplitudinem in verbo Sinico 樓 implicatam, sed aedes aliquando habetur neglegere verbi "atmosphaeram" et "saporem," atque adeo aedes est conversio falsa secundum Zhou Ruchang.[6][7] Nomen familiae praecipuae, 賈, consonat cum alia littera Sinica, 假, quae significat 'falsum, subditum, fallax, mendax'. Sic, putatur, Cao Xueqin subicit familiam mythistoriae esse ambas "reflectionem realisticam" et versionem ficticiam suae familiae.
Epitome fabulae
Mythistoria de singulis agit historiae duorum ramorum gentis Jia: Domus Rongguo (榮國府) et Domus Ningguo (寧國府), cuius gentiles duas magnas domus contiguas in capite habitant. Eorum maiores fuerunt duces. Fabula ineunti, hi domus sunt inter inlustrissimas capitis familias. Mythistoria familiae Jia divitias potestatemque penitus describens, circa triginta partes maiores et plus quam quadringentas partes minores sequens, casum familiae Jia memorat. Ad extremum Domus Jia invidiam in imperatorem commovet, et eorum aedes a militibus petuntur et populantur.
In fabulae praefatione, Lapis sentiens, a Nüwa dea relictus cum ea caelos abhinc aeones emendavit, sacerdotem Taoistam et monachum Buddhistam rogat ut eum ad mundum visendum ferant. In omnibus Fucosis Atramenti Lapidis mythistoriae exemplis (vide infra), Lapis et eius Servus Divinus (神瑛侍者), quamquam cognati, sunt disiuncti, cum in exemplis Chenggao in uno confusi sint. Primaria mythistoriae persona, Jia Baoyu (cuius nomen 'Gemmam Splendidam' significat), iuvenis et familiae heres, est reincarnatio Servi Divini. Coccineus Margaritae Flos (絳珠仙子) incarnatus est infirma Baoyu consobrina, Lin Daiyu, puella magnae animi commotionis. Divina autem praedestinatione, Baoyu hac in vita aliam consobrinam ducet, Xue Baochai. Hoc amoris triangulum, contra picturam deficientium familiae fortunarum, est notissima et gravissima mythistoriae spina.
Personae
Somnium Cubiculi Rubri personarum habet multitudinem extra ordinem: paene triginta personas principales, et plus quam quadringentas minores.[8] Jia Baoyu est protagonista? virilis; feminae autem, multum valentes, saepissime sunt capaciores earum rebus simillimis. Nomina ancillarum servarumque in litteris pinyin et Sinicis infra dantur.
Persona principalis
- Jia Baoyu (賈寶玉), fortasse imago scriptoris, est praecipuus mythistoriae persona, filius iam adulescens Jia Zheng (賈政) et uxoris, Dominae Wang (王夫人). Natu luminescenti in ore gemma (Anglice: jade), is est heres Domus Rongguo (榮國府). Improbatus a patre, Confuciano diligenti, Baoyu philosophiam Zhuangzi et operae Sinicae mythistorias anteponit Quattuor Libris, plerumque in educatione Sinica principalibus. Ingenio subtili praeditus, Baoyu adulatores patris domum frequentantis odit. Usitatos quoque defugit viros, quos moralibus animisque habet mulieribus inferiores. Is mollis misericorsque opinatur "puellas necessario esse tam puras quam aqua, et viros necessario esse tam confusos quam lutum."
Duodecim Urbis Jinling Pulchritudines
- Lin Daiyu (林黛玉), consobrina et amasia Jia Baoyu, est filia Lin Ruhai (林如海), eruditi publici ex Yangzhou, et Dominae Jia Min (賈敏), amitae Baoyu. Rite incipit mythistoria in capitulo tertio, cum Daiyu in Domum Rongguo venit, paulo post eius matris mortem. Pulchra sed animi motu fragilis, ad invidiam propensa, Daiyu nihilominus est poetria et musica perpolita. Mythistoria eam appellat unam ex Duodecim Jinling Mulieres, personam solitariam, superba, et ad extremum tragicam. Ea re vera est reincarnatio Coccinei Margaritae Floris; causa eius ortus mortalis est ut lacrimae quas Baoyu fudit ei reddeantur. Ea est una ex quattuor gravissimis vitae Jia Baoyu feminis, et, cum Xue Baochai, prima inter "Urbis Jinling Decem Pulchritudines" (金陵十二釵).
- Xue Baochai (薛寶釵), alia Jia Baoyu consobrina. Sola Xue (薛姨媽), materterae matris Baoyu, filia, Baochai est adversarius Daiyu. Cum Daiyu sit mollis et translaticia, Baochai est rationi consentanea et dextera, perfecta puella Sinica. Mythistoria dicit eam esse pulchram et mente praedita sicut Nivem, sed verecundissimam. Quamquam suam scientiae ambitum monstrare non vult, Baochai videtur omnibus de rebus doctissima, a doctrina Buddhistica ad scientiam pictae patellae custoditae. Una ex duodecim Jinling mulieres, ea faciem rotundam habet, cutem pulchram, et (ut dicant nonnulli) corpus voluptarium, contra tenuem Daiyu venustatem. Baochai aureum collis ornamentum gerit quod verba ei puellae a monacho Buddhistico data fert. Baochai ornamentum aureum et Baoyu gemma (Anglice: jade) sententias continent quae ut videtur perfecto inter se congruuntur. Eis ut videtur fatum est matrimonio coniungi.
- Jia Yuanchun (賈元春), natu maior circa decem annos Baoyu soror. Primum una ex feminarum iure praecipio praeditarum in domu imperiali, Yuanchun, animo imperatoris ab eius virtute et eruditione commoto, ad extremum fit Socia Imperialis. Sua status deliciarum imperatoris significat summas familiae Jia potestates; contra autem gloriam sui status, Yuanchun se habetur captiva intra quattuor palatii imperialis moenia. Redologistae habent in mythistoriae prima clausula, nunc amissa, subita Yuanchun mors casum familiae Jia praecipitare.
- Jia Tanchun (賈探春), natu minor Baoyu soror eodem patre, filia Concubinae Zhao, serva Jia Zheng. Opinione sua nimium freta et apertissima, ea est paene tam apta quam Wang Xifeng, quae remotis arbitris eam conlaudat, sed dolet eam "in alvo improbo natam esse," cum filii concubinarum minus observantiam quam filii uxorum primarum accipiant. Tanchun agnomen Rosae propter sua pulchritudine et spinosam personam habet.
- Shi Xiangyun (史湘雲), consobrina altera,? Avia Jia fratris neptis. Infans parentibus orbata, ea habitat cum avunculo et eius uxore divitibus, qui ea insolenter abutuntur. Nihilominus, ea est aperta et hilaris. Formosa quasi vir,? Xiangyun pulchra in vestitu virile videtur; ei placent remotis arbitris bibere et carnem torrere (bibere habetur res virorum). Ea est candida sine dexteritate, sed sua natura facilis suam voces fortuito veridicas mollit. Poetria quoque ea est tam erudita capaxque quam Daiyu et Baochai.
- Miaoyu (妙玉), monacha iuvenis ex monasterio Buddhistico Domus Rongguo, pulcherrima et edoctissima, qui superba se ab homine removit et congregari non solet. Mythistoria dicit suum morbum eam cogere monacham esse, et eam refugium petere in Horto Aspectus Grandis ut ea res politicas eludat. Ei placent commentarii Zhuangzi. In fine historiae cum fures irrumpunt in aulam, eam nocte comprehendunt, stupefaciunt et eripiunt ab aula. Liber non narrat de fortuna posteriore eius, ut sive vitam novam coeperit sive se necaverit.
- Jia Yingchun (賈迎春), altera post Yuanchun in Domu Jia femina, filia Jia She, patrui Baoyu's et ergo eius maior patruelis muliebris. Benevola sed incerta, Yingchun dicitur persona "lignea," quae hebetior rerum quotidinarum videtur. Quamquam pulchra et erudita, ea se minus faceta et ingenio subtili praedita quam eius patrueles gerit. Eius insignita nota, videtur, est nolle se in quotidianis familiae rebus interponere. Ea tandem viro novissime grato in curia imperiali nupsit; coniugium autem est tantum unum patris conatuum desperatorum ut meliorem faciat statum familiae. Yingchun mox fit victima abusus domestici violentiaeque constantis mariti saevi et contumeliosi.
- Jia Xichun (賈惜春), minor Baoyu patruelis, ex Domu Ningguo, sed in Domu Rongguo erudita. Jia Xichun, pictor perpolita et in religione Buddhistica pia, est soror Jia Zhen, capitis Domus Ningguo. Ad finem mythistoriae, post casum domus Jia, res quotidianas demittens monacha Buddhistica fit. Est natu undecima "pulchritudinum duodecim urbis Jinling", in plurimis mythistoriae partibus nondum tredecim annos nata descripta.
- Wang Xifeng (王熙鳳), alias Soror Feng (鳳姐). Pulcherrima, Xifeng aliquando est apta, sollers, faceta, aliquando vitiosa et crudelis, sine dubio femina rebus quotidianis nimius dedita in mythistoria. Nomen Xifeng significat 'Felix Feng'.
- Jia Qiaojie (賈巧姐), filia Wang Xifeng et Jia Lian, minima natu Duodecim Jinling Feminarum. Plerumque in mythistoria, ea est puella. Post casum domus familiae Jia, filio Aviae Liu nubit et ruri simpliciter habitat.
- Li Wan (李紈), vidua Jia Zhu (賈珠), Baoyu fratris maioris natu. Ea est perfectum viduae maerentis exemplar Confucianum. Quamquam propter successum filii in inquisitione imperiale altum statum socialem adsequitur, ea videtur persona tragica quia suam iuventutem consumpsit.
- Qin Keqing (秦可卿), nurus Jia Zhen. Omnium mythistoriae personarum, res eius vitae et mortis iuvenis sunt inter arcanissimas. (Eruditi habent auctorem mythistoriam praesentem edidisse.) Pulcherrima ut videtur femina quae homines saepe subblanditur, ea rem amoris cum suo socero conficit, sed ante quartam mythistoriae partem moritur.
Aliae personae principales
- Avia Jia (賈母), nata Shi, saepe appellata matriarcha et vidua dotata, filia Comitis Shi ex Jinling. Avia amborum Baoyu et Daiyu, ea est suprema auctoritas viva in Domu Rongguo et grandissima et observatissima gentis senex. Eae sunt duo filii, Jia She et Jia Zheng, et una filia, Min, mater Daiyu. In domum familiae Jia iussu Aviae Jia venit.
- Jia Zheng (賈政), pater Baoyu, austerus operis exactor et doctor Confucianus. Ei est uxor (Domina Wang) et duae concubinae.
- Jia Lian (賈璉), maritus Xifeng et patruelis Baoyu, infamis vir libidinosus, cuius multa negotia inlicita uxorem dolore adficiunt.
- Xiangling (香菱, 'Trapa Suavis'), ancilla familiae Xue, nata Zhen Yinglian (甄英蓮, 'Egregia Lotus Vera', homonymum cum 'Revera Miseranda') est filia amissa Zhen Shiyin (甄士隱), rustici hominis generosi in capitulo uno. Eius nomen ad Qiuling (秋菱) commutatur a Xia Jin'gui (夏金桂), femina indulsa et uxore Xue Pan.
- Ping'er (平兒 'Pax, Patientia'), praecipua Xifeng ancilla.
- Xue Pan (薛蟠), frater maior natu Baochai, cessatoris hominisque dissoluti, qui in Jinling fuit importunus.Persona improba et sine moribus vivens. Nec occidere iubere timet, ut metam suam adipiscatur.
- Avia Liu (劉姥姥), femina aegrestis et remota familiae Wang cognata.
- Domina Wang (王夫人), mater Baoyu, Buddhista, prima Jia Zheng uxor. Quamquam Domina Wang materfamilias videtur benevolens et mater deamans, ea, sua auctoritate provocata, revera potest se gerere crudeliter et immisericorditer.
- Matertera Xue (薛姨媽), nata Wang, mater Pan et Baochai, soror Dominae Wang. Plerumque adfabilis et clemens, ea filium turbulentum temperare non potest
- Qingwen (晴雯 'Caelum Clara'), famula Baoyu.
- Xiren (襲人 'Aroma' (vel 'Odor Homines Appetit'), principalis Baoyu ancilla et amasia. Primum ancilla Viduae, Xiren ad Baoyu datur propter fidelitatem ad dominum quem ea servit.
- Zijuan (紫鵑 'Philomela'), praecipua Daiyu ancilla, quam Vidua ad neptem donat. Ea est fidelis Daiyu socia.
- Yuanyang (鴛鴦 'Anas Mandarinica'), principalis dotatae ancilla.
- Mingyan (茗煙, 'Nebula Theae'), Baoyu servus, qui eum probissime scit.
- Xueyan (雪雁 'Anser Nivis'), alia Daiyu ancilla, et cum Daiyu indigena Yangzhou. Videtur puella iuvenis sed iucunda.
- Jia She (贾赦), primigenitus dotatae filius, pater Jia Lian et Jia Yingchun, homo avarus, perfidus, summus dissolutus.
- Domina Xing (邢夫人), uxor Jia She, mater Jia Lian.
- Concubina Zhao (趙姨娘), concubina Jia Zheng, mater Jia Tanchun et Jia Huan.
- Jia Huan (賈環), filius Concubinae Zhao. Familia ei maledicens, is se sicut canis calcitratus gerit.
Notabiles personae minores
- Qin Zhong (秦鐘), minimus Qin Keqing frater, amicus et condiscipulus Baoyu.
- Jia Zhen (賈珍), caput Domus Ningguo. Uxorem habet, Dominam Yu, sororem minimam, Jia Xichun, et multas concubinas. Is est avarissimus.
- Domina You vel Domina Yu (尤氏), uxor Jia Zhen, sola Domus Ningguo domina, quae amorem curamque saepe exprimit.
- Jia Rong (賈蓉), filius Jia Zhen, maritus Qin Keqing, eques Cohortis Praetoria. Is est exactum patris exemplum.
- Soror Altera You vel Soror Altera Yu (尤二姐), soror maiore natu Sororis Tertiae You et concubina Jia Lian, puella pulchra et verecunda, quam Wang Xifeng tam male habet quam ea sibi mortem auro devorato consciscit.
- Sheyue (麝月) prima Baoyu serva post Xiren et Qingwen. Ea est pulcherrima et misericors, apta Xiren par.
- Qiutong (秋桐), alia concubina Jia Lian, primum ancilla Jia She, data Jia Lian ut sit concubina, mulier superba et adrogans.
- Soror Stulta (傻大姐), ancilla dotatae, quae opus asperum facit. Ea est aperta, sed faceta et misericors. Ea Daiyu non sponte divulgat occultum Baoyu consilium matrimonio se coniungere.
Homophona
Graves huius libri notae sunt homophona: nomina multorum hominum et locorum significationes proprias habent. Nota a Fucoso Atramenti Lapide scripta aliquos eorum significationum celatarum divulgat. Homophona in redologiis inventa asterisco notantur.
- Huzhou (胡州) = Vanum Dicere (胡謅)
- Zhen Shiyin (甄士隱) = Res Verae Celatae Sunt Subter (真事隱)
- Zhen Yinglian (甄英莲) = Revera Miseranda (真應憐)
- Feng Su (封肅) = Mos (風俗)
- Huo Qi (霍啟) = Clades Incipit (vel Ignis Ardet)* (禍起/火起)
- Jia (賈, nomen familiae) = Falsum (假)
- Zhen (甄, nomen familiae) = Verum (眞)
- Jia Yucun (賈雨村 vel 號雨村) = Sunt Verba Non Vera* (假語存)
- Jia Hua (姓賈 vel 名化) = Verba Non Vera (假話)
- Shifei (字時飛) = Sane Non Est (實非)
- Qing Keqing (秦可卿) = Sensus Debet Detrectari (vel Sensus Potest Cadere)* (情可輕/情可傾)
- Yuanchun, Yingchun, Tanchun, Xichun (元迎探惜) = Primo Debet Suspirare (原應嘆息)
- Dian'er (靛兒) = (Anglice) Scapegoat* (墊兒)
- Zhang Youshi (張友士) = Aliquid Accidet* (将有事)
- Jia Mei (賈玫) = Sumere Evanescet* (假沒, 假設沒有這個人)
- Wei Ruolan (衛若蘭) = Odor Sicut Orchis* (味若蘭)
Recensiones
Textuales mythistoriae quaestiones sunt multiplices, et recentioribus temporibus fuerunt res ampliarum investigationum, disputationum, et coniecturarum.[9] Cao ante divulgationem mythistoriae mortuo, solum exempla manu scripta post mortem exstiterunt usque annum 1791, sum prima exempla impressa edita sunt. Hoc exemplum, appellatum recensio Chenggao, contractiones et emendationes ab auctore non permissas.
Mythistoria, ut ante saeculum vicensimum edita est, fuit liber incerto auctore vulgatus. Post initium autem saeculi vicensimi, post investigationes Hu Shi, eruditi plerumque confitentur Cao Xueqin mythistoriae capitula primum ad octogesimum scripsisse.
Recensio "Pigmenti Rubri"
Usque ad 1791, mythistoria solum in transcriptionibus manu scriptis divulgabatur, e quibus duodecim ad tempora recentiora servatae sunt.[10] Haec exempla manu scripta usque ad capitulum octogesimum, nec longius, extenduntur. Nomen auctoris in textu primi capituli a seipso expressum est; praefatio a fratris minoris natu scripta ad caput huius capituli reperitur.
Titulus in libris manu scriptis praefixatus est "Fabula lapidis a Pigmentale Rubro rursus adnotata" (脂硯齋 重評石頭記). Rubricationes enim iuxta textum capitulorum priorum inscribuntur ab adnotatoribus duobus confectae, nominibus autem veris carentibus, quae multa de vita et voluntatibus auctoris ipsius explicant; qui adnotatores fuerunt, ut censetur, familiares auctoris. Eorum diligentissimus et perspicacissimus fuit "Pigmentale Rubrum" (Sinice 脂硯齋); ille in adnotationibus structuram operis paullatim revelavit resque futuras et mortes personarum praedixit. Secundum adnotationem posteriorem nomine "Tabulae Disiectae" signatam, Cao Xueqin mortuo, ipse Pigmentale Rubrum post duos annos inopinatim mortuus est; ab eo tempore Tabula Disiecta laborem mythistoriae adnotandae suscepit. Quidam eruditi "Pigmentale Rubrum" re vera feminam fuisse censent; alii cognatum et fortasse germanum auctoris, nomine vero Cao Tianyou. Zhao Gang suggessit "Tabulam Disiectam" fuisse re vera patrem auctoris, nomine vero Cao Fu. Sed de identitate adnotatorum, sicut de familia auctoris, pauca scimus.
Textus in octoginta capitula divisus et in libris manu scriptis repertus, hodie nomine "recensio Pigmentalis Rubri" (脂本) recognoscitur. Inter quos manuscriptos variationes minores reperiuntur quot in usu characterum, tot in ordine verborum, sententiarum, necnon rerum. Praedictionibus vaticinationibusque quae argumentum fabulae significant primi octoginta capituli replentur; exempli gratia, futura Lin Daiyu mors in evolutione argumenti manifesta est; etiam matrimonium Baoyu et Baochai, et Baoyu monachus.
Recensio "Cheng Gao"
Anno 1791 aut 1792[11] Gao E et Cheng Weiyuan primam editionem typis mobilibus in lucem tulerunt, prooemio usque hodie celebri praefixato; ibi dixerunt se mythistoriae terminationem in unum locum cogisse e variis auctoris manuscriptis, quae a venditore viario emerant. Haec fuit "editio princeps" operis pleni Honglou meng et sub illo ipso titulo (scilicet "Somnium Cubiculi Rubri") divulgata, sed sine nomine auctoris. In qua editione, post ea octoginta capitula quae e libris manu scriptis cognoscuntur, alia quadraginta capitula e novo praebentur, argumento ita ad finem producto.
Disputationes de ultimis capitulis et de prooemio anni 1792 persistunt. Plurimi eruditi hodierni haec capitula ab auctore quodam recentiori confecta esse censent, argumento partim inconsistenti, stylo peiori; Zhou Ruchang igitur adseverat, in versione Anglica operis eius recentissime a Ronaldo Gray et Marco Ferrara divulgata, ultimately the forgery of the last forty chapters has subverted his intended structure ("tandem ob falsificationem ultimorum quadraginta capitulorum structura ab auctore concepta subvertitur").[12] Hu Shih arguit Gao E ipsum hanc mythistoriae terminationem revera subiecisse, adducitque mortem personarum principalium iam capitulo quinto praedictam sed alio modo in ultimis capitulis recensionis "Cheng Gao". Alii critici habent Gao E et Cheng Weiyuan ab subiectione alii cuiusdam scriptoris deceptos esse. Nonnulli autem putant ultima quadraginta capitula continere veridicum Cao opus.
Editiones et versiones
In plurimis textibus criticis Honglou meng, prima octoginta capitula in recensione manuscriptorum antiquiorum, scilicet recensione "Pigmenti Rubri", praebentur. Quibus saepissime suffixantur ultima quadraginta capitula e recensione "Cheng Gao", aut in textu ipso, aut in appendice. Editiones quaedam ultima capitula omnino reiiciunt, inter quas recensio anno 2004 a Zhou Ruchang divulgata, e collatione textuum manuscriptorum undecim confecta.
Mythistoria in Iaponia iam ab anno 1793 lecta est, in Anglia ab anno 1830 sed editione abbreviata.[13] In linguam Anglicam Honglou meng ter conversa est in recensionibus fere completis, a Chi-Chen Wang (1929, 1958), a Gladys et Hsien-yi Yang (1978-1980) et recentioribus annis, meliore successu, a David Hawkes et Iohannes Minford (1973-1980). Versio Theodisca abbreviata a Francisco Kuhn confecta est, e quo fiunt versiones Francogallica et Anglica. Nuper e prelo prodit versio completa Theodisca a Martino Woesler facta (2006, 2009).
Notae
- ↑ "不仅是中国小说史,而且是中国文学史上思想和艺术成就最高、对后世文学影响最为深远巨大的经典作品 (Cao Xueqin, 红楼梦, 百花文艺出版社, ISBN 7-5306-2815-1), p. 1.
- ↑ "被公认为中国古典小说的巅峰之作" (Cao Xueqin, 红楼梦, 人民出版社, ISBN 978-7-01-006018-7).
- ↑ "伟大不朽的古典现实主义作品《红楼梦》是我国古典小说艺术成就的最高峰" (Li Liyan, The Stylistic Study of the Translation of A Dream of Red Mansions), [1].
- ↑ "About the Novel: Introduction," CliffsNotes ([2].
- ↑ 词语“红楼”的解释 汉典.
- ↑ Zhou, Ruchang, 红楼夺目红 (作家出版社, ISBN 7-5063-2708-2), p. 4.
- ↑ Zhou, Ruchang, 红楼小讲 (中华书局, ISBN 978-7-101-05566-5), p. 200.
- ↑ Yang 1986 habet indicem 447 personarum nominatarum.
- ↑ Dore Jesse Levy, "Ideal and Actual in The Story of the Stone," p. 7.
- ↑ Steelman (1981).
- ↑ 1792: Hawkes (1973), vol. 1, p. 15. 1791; Steelman 1981.
- ↑ Zhou 2009: 228.
- ↑ Sic fr:wiki.
Nexus externi
Textus et versiones
- Textus apud Vicifontem Sinensem
- Versio Anglica ab H. B. Joly confecta: vol. 1, vol. 2.
- Versio Anglica manuscripta a B. S. Bonsall confecta.
Versiones imperfectae et argumenta
- Versio capituli primi ab E. C. Bowra anno 1868 confecta, etext.virginia.edu
- Versio capituli primi et commentum ab Henrico Giles anno 1909 scriptum, www.wsu.edu
- Argumentum apud CliffsNotes, www.cliffnotes.com
- Argumentum Honglou meng, www.ruf.rice.edu
Alii nexus
- "Red on Gold: Teaching Honglou meng in California," www.cityu.edu.hk
- Commentariolus de televisifico canalis "China Central" programmate de Cubiculo Rubro, Raymond Zhou, China Daily, 12 Novembris 2005.
Bibliographia
Editiones
- Zhou Ruchang, ed. Shi touji hui zhen. 2004 (10 voll.); 2006 (2 voll.)
Versiones
- Hawkes, David; Minford, John, tr. 1973–1980. The Story of the Stone. 5 voll. Bloomington: Indiana University Press; Harmondsworth: Penguin Books (Penguin Classics). Capitula 1–80 ab Hawkes conversa, 81–120 a Minford:
- Cao Xueqin. The Story of the Stone: A Chinese Novel. Vol 1, The Golden Days. Convertit David Hawkes. ISBN 0-14-044293-6.
- Cao Xueqin. The Story of the Stone: A Chinese Novel. Vol 2, The Crab-flower Club. Convertit David Hawkes. ISBN 0-14-044326-6.
- Cao Xueqin. The Story of the Stone: A Chinese Novel. Vol 3, The Warning Voice. Convertit David Hawkes. ISBN 0-14-044370-3.
- Gao E. The Story of the Stone: A Chinese Novel. Vol. 4, The Debt of Tears. Convertit John Minford. ISBN 0-14-044371-1.
- Gao E. The Story of the Stone: A Chinese Novel. Vol 5, The Dreamer Wakes. Convertit John Minford. ISBN 0-14-044372-X.
- Hawkes, David, tr. 1996. The Dream of the Red Chamber (recensio abbreviata). Novi Eboraci: Penguin Group. ISBN 0-14-600176-1
- Joly, H. Bencraft. 1892-1893. Hung Lou Meng. Hong Kong: Kelly & Walsh. Wildside Press. ISBN 0-8095-9268-1. Hard Press, 3 Novembris 2006. ISBN 1-4069-4079-8.
- Kuhn, Franz, tr. Der Traum der roten Kammer. Versio Theodisca abbreviata. ISBN 3-458-33472-6
- Armel Guerne, et Ts'ao Siue-Kin, tr. Le Rêve dans le pavillon rouge. 2 voll. Lutetiae: Guy Le Prat, 1957-1964. Versio Francogallica post editionem Kuhn Theodiscam facta.
- McHugh, Florence; McHugh, Isabel, trr. 1958. The Dream of the Red Chamber. Versio Anglica post editionem Kuhn Theodiscam facta. ISBN 0-8371-8113-5.
- Li Tche-houa; Alézaïs, Jacqueline; d'Hormon, André, trr. Le Rêve dans le pavillon rouge. 2 voll. Lutetiae: Gallimard (Editions de la Pléiade), 1979. ISBN 978-2-07-011019-3
- Wang, Chi-Chen, tr. 1929, 1958. Tsao Hsueh-Chin, Dream of the Red Chamber. Primo imminutum anno 1929, prelo amplificatum anno 1958. Doubleday Anchor. ISBN 0-385-09379-9.
- Woesler, Martin, et Schwarz, Rainer, trr. Der Traum der Roten Kammer oder Die Geschichte vom Stein. Berolini: Europäischer Universitätsverlag, 2006. 3 voll. ISBN 978-3-86515-011-0; editio in uno volumine, 2009. ISBN 978-3-89966-500-0
- Yang, Gladys, et Hsien-yi Yang. 1978–1980. A Dream of Red Mansions. 3 voll. Pechini: Foreign Language Press.
Bibliographica
- "Bibliography of selected English wiritings on Honglou meng, 1944–2004" in Tamkang Review 36 (2005):. 271–94.
Alia opera
- David Hawkes, The Story of the Stone: a translator's notebooks. Centre for Literature and Translation, Lingnan University, 2007.
- Martin W. Huang, Literati and self re/presentation: autobiographical sensibility in the eighteenth-century Chinese novel. Stanfordiae: Stanford University Press, 1995. ISBN 978-0-8047-2462-3. (Paginae selectae apud Google Books)
- Dore Jesse Levy, Ideal and Actual in the "Story of the Stone". Novi Eboraci: Columbia University Press, 1999. ISBN 978-0-231-11407-3.
- Li Qiancheng, Fictions of Enlightenment: Journey to the West, Tower of Myriad Mirrors, and Dream of the Red Chamber. University of Hawaii Press. ISBN 978-0-8248-2597-3.
- Liu Zaifu, Reflections on Dream of the Red Chamber. Cambria Press, 2008. ISBN 978-1-60497-524-6.
- Jonathan D. Spence, The Search for Modern China. ISBN 0-393-30780-8..
- David L. Steelman. 1981. "An Introduction to Editions of the Red Chamber." The Scholar.
- Weizhen Yang; Rongguang Guo. 《红楼梦》辞典 "Hong lou meng" ci dian. Jinan: Shandong wen yi chu ban she, 1986. (济南: 山东文艺出版社. ISBN 7-5329-0078-9.
- Wu Shih-ch'ang. On the Red Chamber Dream: A Critical Study of Two Annotated Manuscripts of the XVIIIth Century. Oxonii: Oxford University Press, 1961.
- Jeannie Jinsheng Yi, The Dream of the Red Chamber: An Allegory of Love. Homa & Sekey, 2004. ISBN 978-0-9665421-7-2 (Paginae selectae apud Google Books)
- Anthony C. Yu, Rereading the Stone: Desire and the Making of Fiction in Dream of the Red Chamber. Princetoniae: Princeton University Press, 2001. ISBN 978-0-691-09013-9 Paginae selectae
- Zhou Ruchang, Cao Xueqin xin zhuan. Pechini: Foreign Language Publishers, 1992
- (versio Anglica ab auctore recensa) Ronald R. Gray, Mark S. Ferrara, edd., Between Noble and Humble: Cao Xueqin and the Dream of the Red Chamber. Novi Eboraci: Peter Lang, 2009 ISBN 978-1-4331-0407-7 (Paginae selectae apud Google Books)