Glans (fructus)
Quercus (-us, f.) est genus plantarum ordinis Fagalium, quae glandes ferunt. Quercus est nomen complurium specierum (exstant prope 400 species) in familia Fagacearum, inter quas insignissimae sunt quercus pedunculata, quercus ilex et quercus robur. Quintus Ennius, auctor antiquus, fuit primus scriptor qui nomen Latinum huius arboris commemoravit.
Cortex quercus tannum appellatus est.
"Glans" est fructus arborum generis Quercus. Fere unum continet granum (aliquando duo), quod in dura et corio simili crusta claudit.
Usus
Quercuum et ligno et glandibus et tanno (cortice) et gallis et utebantur et utuntur.
Tannum
Quercus cortices acida tannica continent, quae in tempore medii aevi ad corios fabricandos utiles erant.
Gallae
Iam diu gallis vespa effectis atramentum librarium fabricabatur.[1]
Index specierum selectarum
- Quercus coccifera
- Quercus falcata
- Quercus ilex (antiquis: ilex)
- Quercus liebmannii
- Quercus mongolica
- Quercus petraea (antiquis: aesculus)
- Quercus robur
- Quercus suber (antiquis: suber)
Nexus interni
Notae
Bibliographia
- Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 994 (Latine)
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad quercum spectant (Oak, Quercus). |
Vide "quercum" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |