Lingua Gangara

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {latinitas}.

Lingua Gangara (Gangarice Sooninkanxanne) est una e linguis Mandeicis quibus populus Gangarae,[1] regni in Africa Occidentali siti, olim utebatur. Huius linguae fere 1 096 795 homines uti aestimantur, praesertim in Malia, sed etiam (ordine abundantiae locutorum spectato) in Senegalia, Litore Eburneo, Gambia, Mauritania, Guinea Bissavia, Guinea et Gana. Hoc idioma in Malia, Senegalia, et Mauritania statum linguae publicae obtinet.

Haec lingua fere homogenea apparet, parvis tantum variationibus phonologicis, lexicalibus, et grammaticis distincta.

Linguarum ratione, proxima huius linguae cognata lingua Bozo habetur, quae in delta interiori fluminis Nigri adhibetur.

Fortasse exstant dialecti Imragenica (Imragenice: ⵉⵎⵔⴰⴳⴻⵏ) et Nemadica, quod tamen non pro certo constat.

Notae