Marcus Salvius Otho

Wikidata Marcus Salvius Otho
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Salvius Otho: imago
Marcus Salvius Otho: imago
Nativitas: 28 Aprilis 32 CE; Ferentium
Obitus: 16 Aprilis 69 CE; Brixellum
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Lucius Salvius Otho; Albia Terentia
Coniunx: Poppaea Sabina
Familia: Salvii Othones

Memoria

Sepultura: Brixellum

Marcus Salvius Otho (25 Aprilis 32 - 16 Aprilis 69) fuit imperator Romanus ab 15 Ianuarii usque ad mortem, nempe anno quattuor imperatorum.

Familia

Status Ottonis in Museo Lupariensi Lutetiae.

Familia Othonis erat Etrusca, ex urbe Ferentino in Etruria orta. Lucius Salvius Otho pater fuit, qui anno 33 consul suffectus creatus est; mater Alba Terentia. Fratrem seniorem habuit, Lucium Salvium Othonem Titianum.

Otho, amicus imperatoris Neronis, in matrimonium duxit Poppaeam Sabinam (quae olim Rufrii Crispini uxor fuerat), aut amore coactus[1] aut suadente principe qui hanc feminam amavit sed eo tempore uxorem Octaviam habuit.[2] Ambo enim Poppaeam frequentabant, secundum Dionem Cassium;[3] Otho Poppaeam adamavit[2] sed Poppaea Neronem seduxit.[1]

Cursus honorum

Anno 57 quaestor erat et eodem anno frater Arvalis. Nero anno 58 vel 59, fortasse de Poppaea irato, Othonem legatum Augusti pro praetore Lusitaniae creavit.

Otho in Lusitania decem annos remansit et provinciam cum peritia administravit. Ambitiosus autem anno 68 cum Galba, gubernatore Hispaniae Tarraconensis, seditionem contra Neronem egit, Otho Romam Galbae consecutus est.

Imperator

Herma Othonis.

Otho Galbam succedere speraverat, sed anno 69 Galba Pisonem elegit. Otho cum praetorianis se iunxit, et Galbam Pisonemque necaverunt. Deinde imperator a Senatu factus est. 26 Ianuarii anno 69 ad 28 Februarii cum fratre Lucio consul suffectus erat. Otho, monumentis Neronem honorans populum devinxit. Etiam aedificationem Domus Aureae perfecit, quae a Nerone instituta erat.

Bellum civile et mors

Tamen exercitus in Germania se Vitellii partibus favere pronuntiaverat. Legiones Dalmatiae, Pannoniae, et Moesiae ac praetoriani cum Othone se iunxerunt. Otho etiam naves habuit. Otho Vitellium ad Padum invenit et Placentiam feliciter defendit. Vitellius castram Othonis Bedriacum oppugnare constituit. Otho superatus est, sed postea copiae Othonis Vitelliaeque ut amicos servare se iusserunt. Otho contionem habuit et mane cultro se fodit. Sepulcrum Brixelli exstructum est, cum inscriptione Diis Manibus Marci Othonis.

Otho hospes et conviva

De novo consuetudine vestigii pedis unguentis tinguendi sic scribit Plinius: "Vidimus etiam vestigia pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi ferebant".[4]

Fontes de vita et principatu Othonis

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 Tacitus, Annales 13.45.
  2. 2.0 2.1 Suetonius, De vita Caesarum "Otho" 3.
  3. Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 152-154 R.St.
  4. Plinius, Naturalis historia 13.22

Bibliographia

  • "Galba and Otho" in Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 73-94
  • L. Braun, "Galba und Otho bei Plutarch und Sueton" in Hermes vol. 120 (1992) pp. 90-102.
  • H. Drexler, "Zur Geschichte Kaiser Othos bei Tacitus und Plutarch" in Klio vol. 37 (1959) pp. 153-178
  • C. L. Murison, Galba, Otho and Vitellius: careers and controversies. Hildesheim, 1993
  • P. Schunk, "Studien zur Darstellung des Endes von Galba, Otho und Vitellius in den Historien des Tacitus" in Symbolae Osloenses vol. 39 (1964) pp. 38-82
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus