Vitium (ethice)

Vide etiam paginam discretivam: Vitium

Allegoria vitiorum, seu peccatorum capitalium, a Vincentio Bellovacensi anno 1463 picta

Vitium seu vitiositas, sensu ethico, est pravitas animi, cui virtus opponitur. In religione cum notione peccati coniungitur. Vitia legibus castigari possunt.

In religione

Catechismus Catholicae Ecclesiae vitium sic describit:

Peccatum exercitationem constituit ad peccatum; per eorumdem actuum repetitionem vitium generat. Inde perversae procedunt inclinationes quae conscientiam obscurant et concretam de bono et malo corrumpunt aestimationem. Sic peccatum ad se multiplicandum tendit et ad se roborandum, sed sensum moralem radicitus destruere nequit.

Vitia possunt statui secundum virtutes quibus adversantur, vel etiam ad peccata capitalia reduci quae experientia christiana, sanctum Ioannem Cassianum et sanctum Gregorium Magnum secuta, distinxit. Capitalia appellantur quia alia peccata, alia vitia generant. Sunt superbia, avaritia, invidia, ira, luxuria, gula, pigritia seu acedia.[1]

In lege

Copiae vigilorum in nonnullis civitatibus habent manipulos speciales, quibus mandatur ut vitia supprimant, ut aleam, narcotica, prostitutionem.

Notae

  1. Catechismus Catholicae Ecclesiae (1992), pars tertia, section prima, caput primum, articulus 8.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad vitia spectant (vices, Vices).